duabus equalibus horis post mediam noctem invenimus quo tempore rursus centrum Lune vero motu suo 81 30′ gradibus ab estivali solstitio distabat, et australius erat quam circulus per medium 2 10′ gradibus, perspiciebaturque perspiciebaturque] 80 add. et del. A 82 30′ gradibus secundum longitudinem distare australiusque 2 15′ gradibus fuisse. Quare per hanc etiam observationem Spica totidem, hoc est duobus gradibus proxime, australior rursus erat quam circulus per medium, distabatque ab estivali solstitio 82 30′ gradibus, ita in annis 12 qui inter duas observationes fuerunt sex proxime sexagesimis ad successionem estivalis solsticii progressa est.
Menelaus vero geometra primo anno Traiani Rome ait observatum fuisse Mechir die 15 sequente 16 exacta hora 10 Spicam a Luna penitus opertam. Non enim videbatur, inquit, sed desinente hora 11 visam fuisse in precedentibus centri Lune minus diametro ipsius equaliter distare a cornibus; et est temporis anus 845 a Nabonassaro Mechir 15 secundum Egyptios Egyptios] corr. ex Egyptos G sequente 16a post mediam noctem quatuor horis temporalibus, quando centrum eius ad Spicam proxime pervenit, equalibus vero quinque. Sol enim in 20 gradu Capricorni erat, ad meridianum autem Allexandrie horis 6 20′ et ad dies equales 6 15′ proxime. In qua hora centrum Lune vero motu suo distabat ab estivali solstitio gradibus 85 45′, eratque australius quam circulus per medium gradibus 1 20′ proxime. Apparebat autem secundum longitudinem distare gradibus 86 15′, esseque australius gradibus 2. Quarta enim pars Libre in medio celi erat. Hunc igitur Spica tunc situm habebat, patetque ipsam rursus equaliter Timocharidos nostroque tempore australiorem circulo per medium fuisse, hoc est gradibus duobus, secundum longitudinem vero ab observatione quidem anni trigesimisexti gradibus 3 55′ processisse in annis 391, ab observatione vero anni 48 gradibus 3 45′ in annis 375. Ita etiam ex istis Spice motus in centum annis unius proxime gradus colligitur.
Timocharis rursum in Allexandria Allexandria] corr. ex Alexandria G observasse ait 36 anno prime secundum Calippum periodi Possideonis 25 Fauthi secundum Egyptios 16 decima exacte hora incipiente, et cernebatur, inquit, Luna Luna] boreali sua extremitate add. et del. A stellam que est ad septentrionem de iis que sunt in Scorpii fronte boreali sua extremitate tangere; et est annus 454 a Nabonassaro Fauthi secundum Egyptios die 16 sequente 17 post mediam noctem tribus temporalibus horis, equalibus vero 3 24′. Sol enim erat in 26 gradu Sagittarii, ad equales vero dies 3 10′. In qua hora exacte ab autumnali equinoctio gradibus 31 4′ Lune centrum distabat, eratque borealius circulo per medium gradibus 1 20′. Apparebat autem secundum longitudinem distare gradibus