autem propter periodicos stelle motus locosque ipsorum duas non ambiguas cepimus observationes, alteram de nostris, alteram de priscis.
Observavimus enim nos secundo anno Antonini Tibi secundum Egyptios 29 sequente 30 per astrolabium stellam Veneris ad fixam que vocatur Spica post matutinam maximam distantiam, perspiciebaturque obtinere 6 30′ gradus Scorpionis, erat etiam tunc inter borealissimam fixarum que sunt in fronte Scorpii et centrum Lune apparens, eratque ad rectam cum istis lineam, precedebatque praecedebatque] post corr. G ipsa Lune centrum per sesqualteram proportionem spacii quo borealissima in Scorpii fronte ipsam precedebat. Erat autem fixa secundum nostra principia in gradibus Scorpionis 6 20′, borealior circulo per medium gradibus 1 20′. Tempus vero erat post mediam noctem horis equalibus 4 15′. Nam cum Sol in 23o gradu Sagittarii esset, erat secundum astrolabium in medio celo 2 graduum Capricorni, quo quidem in tempore Sol 22 9′ Sagittarii gradus medie obtinebat, Luna vero 11 24′ Scorpionis, inequalitatis autem a maxima longitudine gradus 87 30′ et latitudinis a boreali termino 12 22′, centrum itaque ipsius 5 45′ Scorpionis gradus exacte obtinebat, et borealius circulo per medium erat gradibus 5, perspiciebatur autem in Alexandria per longitudinem quidem 6 45′ Scorpionis gradus obtinere, borealius vero esse circulo per medium gradibus 4 40′. Erat igitur etiam propter hec stella Veneris in 6 30′ gradibus Scorpii, eratque borealior circulo per medium gradibus 2 40′.
His suppositis, sit ABGDE diameter per maximam longitudinem et A quidem sit sub ipso gradu Tauri 25, B vero sit centrum ad quod epicyclus equaliter movetur, G autem sit centrum excentrici in quo centrum epicycli defertur, et D sit centrum zodiaci. Quoniam igitur medius Sol Sol] sit add. et del. AG in observatione obtinebat Sagittarii gradus 22 9′, et sic medius etiam epicycli motus distabat a minime longitudinis puncto ad successionem gradibus 27 9′, supponatur centrum eius esse in F, descriptoque circa ipsum epicyclo ITC, coniungantur linee DFI et GF et BFT, deinde a punctis G et D ad lineam BF perpendiculares GL et DM producantur, stellaque ipsa supposita in C puncto, coniungantur DC et FC linee, et deducatur ad lineam DC perpendicularis FN, propositumque sit invenire arcum TC quo stella a puncto T, hoc est a maxima epicycli longitudine, distabat. Quoniam ergo angulus EBF talium est 27 9′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 54 18′, erit etiam arcus linee GL talium 54 18′ qualium est circulus qui BGL rectangulo circumscribitur 360, arcus vero