linea FM equalis est linee ML, et EL dupla est ad DM, erit etiam reliqua LB talium 59 38′ qualium linea EL colligitur 5 28′. Idcirco etiam EB que rectum angulum subtendit 59 52′ earundem erit. Quare qualium est EB que rectum subtendit 120 talium erit EL 10 58′ proxime, et et] add. s. l. G arcus suus talium 10 30′ qualium est circulus qui rectangulo BEL circumscribitur 360. Quare angulus quoque EBF talium est 10 30′ qualium duo recti sunt 360. Erat autem etiam angulus BFG 167 46′ et totus igitur BEG angulus 178 16′ earundem erit.
Rursus quoniam G minima longitudo 11 gradus proxime Piscium obtinet, et stella perspiciebatur in linea EC 15 45′ Geminorum gradus obtinere. Erit etiam angulus CEG talium 94 45′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360 talium 189 30′ et reliquus BEC 11 14′ earundem. Quare arcus quoque linee BN talium erit 11 14′ qualium est circulus qui BEN rectangulo circumscribitur 360, et ipsa linea BN talium 11 44′ qualium est EB que rectum angulum subtendit 120. Qualium igitur est EB linea 59 52′ et excentrici semidiameter 60, talium etiam BN erit 5 50′.
Similiter quoniam arcus IC 41 18′ graduum est, erit etiam angulus IBC talium quidem 41 18′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 82 36′. Erat autem etiam EBF angulus, hoc est IBT 10 30′, et reliquus igitur TBC erit 72 6′ earundem, sed angulus quoque CET 11 14′ earundem demonstratus est, et reliquus igitur BCN 60 52′ earundem erit. Quare arcus quoque linee BN talium erit 60 52′ qualium est circulus qui BCN rectangulo circumscribitur 360, BN autem corda talium 60 47′ qualium est BC que rectum angulum subtendit 120. Quare qualium est BN linea 5 50′ et et] add. marg. G excentrici semidiameter 60, talium etiam BC epicycli semidiameter erit 11 30′ proxime, quod nobis querebatur:
〈XI.3〉 Capitulum III: De emendatione periodicorum motuum Iovis
Consequenter autem periodicorum motuum gratia unam rursus de priscis observationibus que non ambigue conscripta est accepimus, per quam aperitur quod anno 45 secundum Dionysium Virginionis decima matutina Iovis stella australem obtexit Asinum, et est tempus annorum 83 a morte Alexandri Epiphi secundum Egiptios 17 sequente 18 in in] iter. et del. AG mane, quando Solem medio motu 9 56′ gradus Virginis obtinuisse invenimus, sed stella que vocatur australis Asinus, cum sit in nebula Cancri, in tempore quidem observationis nostre 11 3′ gradus Cancri obtinebat. Obtinuit ergo in observatione dicta