PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 218v

Facsimile

faciunt, omnes quidem cetere equidistantes sint ad superficiem per medium, linea vero FI sola in ipsa sit, propositumque sit, data proportione AB linee ad BE et magnitudine declinationis, hoc est angulo ABE, invenire motus stellarum secundum latitudinem, quando exempli gratia distant a puncto E minime longitudinis epicycli gradibus 45 talium qualium est epicyclus 360. Nam differentias etiam que fiunt in motibus longitudinis propter has declinationes simul intendimus demonstrare, hec autem differentie in motibus qui fiunt inter minimam longitudinem et F et I puncta maxime sunt, propterea quod in dictis punctis iidem sunt cum illis qui absque inclinationibus fiunt.

Intercipiatur igitur arcus ET graduum, ut diximus, 45, ducanturque ad lineam quidem BE perpendicularis TC, ad superficiem vero circuli per medium perpendiculares CL et CM, et coniungantur TB et LM et AM et AT linee. Quod igitur LCTM quadrilatera figura paralellogramma et rectangula est, propterea quod CT equidistans est ad superficiem circuli per medium, et quod additionem subtractionemve longitudinis LAM angulus continet, motum vero latitudinis angulus TAM, cum anguli ALM et AMT recti sint, ideo quod AM quoque linea in superficie circuli per medium invenitur, perspicuum est. Nunc autem quanti colliguntur motus quos querimus in utraque dictarum stellarum demonstrandum est, et primum in Venere.

Quoniam igitur arcus ET talium est 45 qualium est epicyclus 360, erit etiam angulus EBT qui est in centro epicycli talium 45 qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360 talium 90. Quare uterque arcus BC et CT linearum talium est 90 qualium est circulus qui BTC rectangulo circumscribitur 360. Utraque igitur corda talium est 45 52′ qualium est BT que rectum subtendit 120. Qualium igitur est BT semidiameter epicycli 43 10′ et AB medie distantie 60, in hac enim maxime declinatio epicycli maxima fit, talium erit utraque linearum BC et CT 30 32′. Rursus quoniam ABE angulus declinationis talium supponitur 2 30′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 5, erit etiam arcus linee LC talium 5 qualium est circulus qui BLC rectangulo circumscribitur 360, arcus vero linee BL 175 ad semicirculum reliquorum. Corde igitur etiam sue CL quidem talium erit 5 14′ qualium est BC que rectum subtendit 120 et BL 119 53′ earundem. Quare qualium est BC que rectum subtendit 30 32′ et AB linea 60, talium CL quoque erit 1 20′ et BL 30 30′