PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 6r

Facsimile

terram obeuntis evaporatio cum inter visum nostrum et stellas ipsas exalet, veluti maiora in aquis submersa videntur, et quidem tanto maiora, quanto profundiora petierint. Sed illa quoque, ut spherica esse celestia sentiamus, compelunt: quod nulla alia figura supposita preter istam structure instrumentorum convenire possunt, quod, quum celestium motus nulla re prohibeatur et facillime omnium volvatur, figurarum quoque omnium in superficiebus quidem circularis, in solidis vero spherica facillime movetur, quodque, cum capaciores ex diversis figuris equalem habentibus ambitum ille sint que plures angulos habent, circulis quidem planis, spera vero solidis capacior omnibus invenitur, celum autem ceteris omnibus corporibus capacius est. Sed ad hanc sententiam naturalia etiam quedam impellunt: veluti quod corporibus universis subtiliorum partium magisque similium ether est. Superficies autem corporum que similium partium sunt similes partes habent. Sole vero superficies in planis quidem circularis, in solidis autem spherica similium partium sunt. Quum igitur ether solidus sit globosum esse necesse est. Preterea terrestria quidem corruptibiliaque corpora ex rotundis universaliter natura, quamvis ex dissimilium partium figuris constituit, ethera vero divinaque omnia ex similium partium atque sphericarum. Nam si plana vel concava essent, non omnibus qui ex diversis terre locis in eodem tempore conspiciunt circularis esse figure viderentur. Quas ob res, cum ether etiam qui hec continet nature similis similiumque partium sit, rationabile est, ut et sphericus sit et circulariter equaliterque feratur.

〈I.4〉 Capitulum quartum: Quod terra quoque spherica est ad sensum quantum ad universas partes

Quod vero etiam terra secundum omnes partes accepta spherica sit ad sensum, sic maxime intelligemus. Solem enim et Lunam aliasque stellas videre licet non secundum idem in omnibus terris oriri atque occidere, sed prius semper orientalibus posterius autem occidentalibus. Nam que in eodem tempore fiunt eclipsis et maxime lunares non in eisdem horis idest equaliter a meridie distantibus apud omnes conscribi inveniemus, sed semper apud orientaliores observatas conscriptasque horas posteriores illas fuisse, que ab occidentalibus observate sunt. Cunque horarum etiam differentia terrarum distantie proportionalis inveniatur, non absurde terre superficiem globosam esse quispiam affirmabit, quoniam similitudo