PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 163v

Facsimile

subtenditur 120. Quare qualium est GE linea 39 9′ AB autem 120, equales enim sunt AD et GE, cum sint a centro epicycli, talium etiam erit BG 99 9′, tota vero ABG linea 219 9′. Quare si equaliter dividatur, in F puncto erit AF quidem medietas 109 34′ earundem, linea vero que est inter puncta B F 10 25′.

Quod igitur F punctum aut centrum est excentrici in quo semper epicycli centrum est aut circa dicti circuli centrum fertur, perspicuum est. Sic enim solummodo centrum epicycli equaliter ab F puncto distabit, sicuti demonstratum est, in utraque diametralium distantiarum. Verum quoniam si F punctum centrum esset eius excentrici in quo epicycli centrum semper invenitur, stabilis esset excentricus hic, et situs qui est in Ariete minime omnium situum esse longitudinis, propterea quod BG linea omnium linearum que ab ipso B ad circumferentiam circuli in puncto F descripti protrahuntur minima est, nec invenitur situs qui in Ariete est minime ceterorum omnium longitudinis, cum situs qui sunt in Geminis et Aquario minoris sint longitudinis ipso et equales proxime inter se, patet quod centrum dicti excentrici circa F punctum fertur ad contrarium quam epycylus circumducitur, hoc est ad precedentia signorum semel etiam ipsum in una revolutione. Sic enim bis in ipsa centrum epicycli erit in minima longitudine.

Quod autem in Geminis et in Aquario propinquior terre fit epicyclus quam in Arietis situ ab expositis observationibus facile intelligitur. Nam in observatione quam quam] Nota quod qualium est semidiameter deferentis 60 talium erit AB minima distantia 49 22 proxime 33 32 minima dico quae erat in Geminis et Aquario add. marg. G fecimus in anno 16 Adriani Phamenoth xvi vespertina maxima a medio motu distantia graduum erat 21 15′ et in observatione quam fecimus in quarto anno Antonini Phamenoth xviii maxima matutina a medio motu distantia graduum erat 26 30′, eratque medius Sol in utrisque observationibus in xo. gradu Aquarii, et rursus in observatione quam fecimus in anno Adriani 18 Epiphi 19 matutina maxima a medio motu distantia graduum erat 21 15′ et in observatione in primo anno Antonini Epiphi 20 vespertina maxima a medio motu distantia erat 26 30′, eratque medius in utrisque similiter Sol in 10 gradibus Geminorum ut maxime distantie que in oppositis sunt Aquario atque Geminis simul capte faciant gradus 47 45′, cum utreque distantie que in Ariete fuerunt gradus contineant 46 30′. Nam, cum vespertina equalis sit matutine, observata est fuisse graduum 23 15′.

〈IX.9〉 Capitulum VIIII : De proportione ac magnitudine inequalitatum Mercurii

His ita premissis, demonstrandum iam sequitur in quo