PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 86r

Facsimile

tum BL, erit tota BL linea 48 53′ secundum longitudinem, longitudinem] between longitu and dinem talium qualium add. et del. A et reliqua EB 43 43′ talium qualium est MB que est a centro epicycli 5 15′. Qualium igitur est EB diameter 120, talium erit BM linea 14 25′, et arcus suus 13 48′ talium qualium est circulus qui BEM rectangulo cirumscribitur 360. Quare angulus etiam BEM quo maxima inequalitatis differentia continetur talium erit 13 48′ qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360, talium 6 54′. Differt ergo in hoc distantie spatio inequalitatis differentia gradibus 1 53′ a gradibus qui a maxima longitudine colliguntur 5 1′. Est autem tota usque ad minimam longitudinem differentia graduum 2 39′. Qualium ergo est maxima differentia 60, erit etiam differentia graduum 1 53′ talium sexagesimarum 42 38′, quas et apponimus in sexto ordine ad numerum distantie 120.

Similiter in reliquis etiam partibus computantes rursum eodem modo cepimus duarum inequalitatum excessum et apposuimus ad convenientes numeros sexagesimas que unicuique congruunt, totum vero numerum 60 numero distantie 90 graduum duplicate necessario accommodavimus qui est in gradibus 180 minime excentrici longitudinis. Septimum etiam addidimus addidimus] corr. ex addimus G ordinem quo progressus Lune secundum latitudinem ad utranque circuli qui per medium signorum est partem, sicut in circulo qui per polos eius est, continentur, hoc est intercepti huius circuli arcus inter circulum qui per medium signorum est et obliquum Lune circulum cuius centrum ipsum idem est per singulos particularesque in obliquo progressus, usique sumus etiam ad hoc eadem demonstratione per quam etiam arcus computavimus qui sunt inter equinoctialem et circulum qui per medium signorum est eius circuli qui est per polos equinoctialis ipsius, sic tamen ut hic inter circulum qui per medium signorum est et borealem aut australem obliqui circuli terminum arcus circuli qui maximus per utrosque polos ipsorum describitur 5 graduum sit. Nam et nobis, sicut et Hypparco, computantibus per apparentia borealissimorum atque australissimorum progressuum, tantus proxime ad utranque zodiaci partem maximus Lune progressus inventus est. Omnia etiam fere que in observationibus Lune videmus sive per stellas sive per instrumenta captis his maximis secundum latitudinem progressibus ad unguem conveniunt, sicut per ea que postea demonstrabimus confimabitur. Est autem tabula inequalitatis Lune universaliter talis.