〈VII〉
Incipit liber VII feliciter Ptolomei
〈VII.1〉 〈Capitulum I:〉 Quod stelle non erratice semper eundem inter se situm servant
Quoniam in superioribus tam recte quam declivis sphere accidentibus et ad hec et … hec] iter. et del. A de rationibus motuum Solis ac Lune aspectibusque ipsorum qui ex motibus perspiciuntur tractatum est, incipiamus nunc de stellis consequenter disserere, et primum de iis que non erratice vocantur.
Ante omnia igitur illud dicendum quod nomen hoc recte sibi convenit ut non erratice appellentur, propterea quod ipse stelle tum lineationes figurasque similes, tum equales inter se distantias conservare semper cernuntur. Quod vero sphera sphera] corr. ex spera G ipsarum tota ubi quasi fixe circunferuntur ad successionem signorum atque ad primi mobilis ortum proprium quendam ordinatumque progressum facere videtur, non est inconveniens hanc quoque spheram non erraticam vocari. Invenimus enim ita se utrunque istorum habere ex apparentibus que tanto tempore cernuntur. Hipparcus etiam ab iis que tunc habebat suspitionem utriusque istorum habuit, ut de maiori tempore coniecerit magis quam affirmaverit. Paucas enim admodum ante ipsum habitas fixarum observationes invenit solasque ferme quas Aristyllus