PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 209v

Facsimile

ad excessus medie distantie 1 14′ et 1 22′ et 5 7′ et 1 8′ et 1 35′. Sunt autem in mediis distantiis ab aparente maxima epicycli longitudine gradus 114 8′ et 125 38′ et 163 9′ et 167 8′ et 145 4′, in maximis vero in ceteris quidem paucio〈r〉es pauciores] pauciones A istis, in Mercurio autem plures. Subtractis igitur collectis excessibus in data distantia in ceteris a gradibus mediarum distantiarum, in Mercurio autem additis, habebimus gradus qui 30 gradibus periodice longitudinis apponuntur in ordinibus primarum stationum apparentis inequalitatis a maxima epicycli longitudine, in Saturno quidem 112 54′, in Iove autem 124 16′, in Marte 158 2′, in Venere 166 0′, in Mercurio 146 39, secundarum vero stationum ordines hinc absolvemus apponentes reliquos ad 360 gradus in quolibet versu ad numeros primarum stationum in eisdem versibus et in ordinibus secundarum stationum, ut in data longitudine, gradus 247 6′ et 235 44′ et 201 58′ et 194 0′ et 213 21′.

Facile autem intellectu est, quod si etiam non ad apparentem maximam epicycli longitudinem perspectos inequalitatis gradus apponere apponere] post corr. G voluerimus, sed, ut facilius fiat, eos qui ad periodicum perspiciuntur et adhuc inequatos hinc nobis hoc quoque constituetur, subtracta additione subtractioneve que numero periodice singulorum longitudinis in tabulis inequalitatis apponitur a gradibus apparentis inequalitatis usque ad numerum graduum a maxima excentrici longitudine 180, addita vero ipsis in numero graduum maiori quam 180. Est autem tabularum compositio hec.