longitudinum ad maximas sexagesime sunt in Saturno quidem 52 30′, in Iove autem 54 50′, in Marte 54 34′, in Venere 52 55′, in Mercurio 45 40′ totidem sexagesimas. In octavis singularum tabularum ordinibus in versu qui habet numerum 30 graduum periodice longitudinis apposuimus. In longitudinibus autem que maiores additiones subtractionesve habent quam mediarum longitudinum sint collectos ipsarum excessus in sexagesimas similiter similiter] iter. et del. A rursum resolvimus, respectu tamen ad integros excessus qui in minimis longitudinibus et non in maximis fiunt. Eodem modo in ceteris etiam planetarum locis per sex gradus medie longitudinis sexagesimas integrorum excessuum computavimus, et congruentibus apposuimus numeris. Eadem enim ad sensum, ut diximus, differentiarum accomodatur proportio, etiam si motus stellarum non in maximis epicycli additionibus subtractionibusve fiant, sed in aliis etiam partibus suis. Est autem quinque tabularum conpositio hec.
Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)
Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 195v