PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 71v

Facsimile

et DM rectangulum continetur eorundem 472700 et sexagesimarum 5′ 32′′. Rursum quoniam quod fit ex LD et DM cum quadrato CM facit quadratum quod est ex DC cumque CM, quia est a centro epicycli, 60 eorundem eorundem] post corr. G sit, si quadratum quod ex ipsa fit hoc est 3600 addamus ad 472700 5′ 32′′, habebimus quadratum quod est ex DC earundem earundem] post corr. G 476300 5′ 32′′. Quare DC quoque, cum sit a centro differentis epicyclum qui est concentricus zodiaco, talium erit 690 et sexagesimarum 8′ 42′′, qualium est CM que est a centro epicycli 60. Quare qualium est semidiameter deferentis epicyclum concentrici zodiaco 60, talium est etiam epicycli semidiameter 5 13′ proxime.

Producatur igitur in simili descriptione perpendicularis CNX a centro C ad lineam BE, et coniungatur BC. Quoniam ergo qualium est DC 690 8′ 42′′, talium etiam erant linee DE quidem 631 13′ 48′′, NE autem, cum medietas sit ipsius BE, 58 48′ 46′′ earundem, erit tota quoque DEN earundem earundem​] post corr. G 690 et sexagesimarm 2′ 34′′, et qualium ergo DC diameter est 120, talium DN erit 119 58′ 57′′, arcus vero ab ea subtensus 178 2′ proxime talium, qualium est circulus qui DNC rectangulo circumscribitur 360. Quare angulus quoque DCN talium est 178 2′, qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360, talium 89 1′. Quare XM etiam epicycli arcus graduum est 89 1′, reliquus autem LBX reliquorum ad semicirculum 90 59′. Est autem etiam arcus XB, cum sit medietas partis circumferentie BXE, graduum 78 35′. Totus enim EB 157 10′ proxime graduum demonstratus est. Quare reliquus etiam LB arcus epicicli quo Luna a maxima longitudine in exposito medio secunde eclipsis tempore distabat graduum graduum] corr. ex gradum G est 12 24′. Similiter quoniam DCN angulus 89 1′ talium demonstratus est, qualium quatuor recti sunt 360, erit etiam CDN reliquus angulus qui subtendit arcum a medio longitudinis motu auferendum prope inequalitatem que fit penes LB arcum epiycli reliquorum ad rectum angulum graduum 0 59′. Quare Lune per longitudinem in medio secunde eclipsis tempore medius motus in gradibus 14 44′ Virginis fuit. Verus enim in gradibus 13 45′ fuit, sicut et Solis verus motus in Piscibus.

Rursus prima trium eclipsium de illis quas accuratissime in Alexandria observavimus fuit in xvii anno Adriani Pauni mensis secundum egyptios die 20o quem xxius sequebatur, cuius tempus medium fuisse computavimus 45 sexagesimis unius equalis hore ante mediam noctem, et defecit tota, eratque verus locus Solis in Thauri gradibus 13 4′ proxime.

Secunda vero fuit in xixo anno Adriani Chiac