PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 166v

Facsimile

ulus EDF 89 19′. Est autem ad hec angulus quoque totus EDL 135 earundem, propterea quod stella tunc 67 30′ distare a maxima longitudine apparebat, angulus vero FDL reliquarum partium 45 41′. Quare arcus quoque corde FX talium est 45 41′ qualium est circulus qui DFX rectangulo rectangulo] 360 add. et del. AG circumscribitur 360. Ipsa vero linea FX talium 46 35′ qualium est DF que rectum angulum subtendit 120. Qualium ergo est DF linea 55 51′ et FL semidiameter epicycli 22 30′ talium FX erit 21 41′, qualium vero FL qua rectus angulus subtenditur est 120, talium rursus FX erit 115 39′. Quare arcus etiam corde FX talium est 149 2′ qualium est circulus qui rectangulo FLX circumscribitur 360, et angulus FLX talium 149 2′ qualium duo recti sunt 360. Demonstratus autem est etiam angulus FDL 45 41′ et angulus TFC 4 11′. Quare totus TFL talium quidem est 198 54′ qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360 talium 99 27′. Quare arcus epicycli TCL quo in observatione Mercurii stella distabat a puncto T maxime longitudinis graduum est 99 27′.

Rursus 21 anno secundum Dionsium quod tempus est annus 484 a Nabonassaro Nabonassaro] corr. ex Nabonasaro G Scorpionis die 22 secundum Egyptios Thot 18 sequente 19 Mercurius matutinus distabat a linea que est per borealem frontem Scorpii et per medium ad precedentia Lunam unam, ad septentrionem vero distabat a fronte boreali per duas Lunas. Sed media stellarum que sunt in fronte Scorpii secundum nostra principia obtinebat tunc gradus Scorpionis 1 40′, quantum etiam est australior a circulo per medium signorum, borealissima vero erat in gradibus Scorpii 2 20′, et est borealior quam circulus per medium gradibus 1 20′ proxime. Patet autem quod nondum in maximam distantiam matutinam pervenerat, propterea quod post quatuor dies 26 mensis Scorpionis distabat, ut conscribitur, ab eadem linea ad successionem unam integre Lunam et dimidiam. Maior igitur est facta distantia, cum Sol quatuor proxime gradibus motus sit, et stella per unam lunam et dimidiam. Obtinebat autem medius Sol die 19 Thot in mane secundum nos 20 50′ gradus Scorpii, maxima vero stelle longitudo sextum Libre gradum. Anni enim fere 470 qui fuerunt inter observationes quatuor proxime graduum maxime longitudinis motum faciunt.

His ita suppositis, describatur figura superiori similis. Sit tamen ut propter motuum dissimlitudinem et anguli qui sunt ad A maximam longitudinem acuti describantur et linee quibus stella coniungitur sint ad epicycli precedentia, et perpendicularis FX supra FL epicycli semidiametrum.

Quoniam igitur