PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 58r

Facsimile

IC quidem linea erit 2 34′ 36′′, et arcus super eam tensus talium 2 27′, qualium est circulus qui circa DIC triangulum describitur 360, quare angulus quoque IDC, qualium quidem duo recti sunt 360, talium est 2 27′, qualium vero quatuor recti sunt 360, talium 1 14′ proxime. Tot ergo etiam hic AB arcus, idest inequalitatis differentia, continetur, et quoniam angulum CA 1 30′ eorundem esse supposuimus, erit totus angulus BIA quo apparens zodiazi arcus continetur graduum 31 14′, que omnia quantitatibus excentrici ad unguem concordant.

Per eadem vero hic quoque AL perpendiculari ad DB lineam deducta, sive obliqui arcum, idest AIL angulum, dederimus, dabitur etiam hac de causa proportio IA linee ad AL, cunque a principio IA quoque ad AD proportio data sit, dabitur etiam DA proportio ad AL, et idcirco angulos etiam ADB, hoc est AB inequalitatis differentie arcum, et TAI, hoc est TI epicicli arcum, datos habebimus, sive rursum AB inequalitatis differentie arcum, idest ADB angulum, dederimus, dabitur similiter hac de causa econverso proportio DA ad DL, cunque a principio proportio quoque DA ad AI data sit, dabitur etiam proportio AI ad AL, et idcirco tam angulum AIL, hoc est zodiaci arcum, quam TIA, idest TI arcum epicycli, epicycli] corr. ex epicicli G datos habebimus, et sic demonstrata nobis sunt que proposuimus.

〈III.6〉 Capitulum VI: De tabularum differentie inequalitatis solaris compositione

Cum igitur varia multiplexque tabule illarum portionum quibus inequalitatis distinctiones apparentium mortuum continentur per hec theoreumata theoreumata] corr. ex theoremata G compositio possit fieri, ut quantitates particularium equationum facile capiantur, ille modus magis nobis comprobatur, quo ad singulos motus equalis arcus differentie inequalitatis accomodantur, tum quoniam consequenter ad supposita fit, tum quoniam simplex et facilis intellectu singulorum calculus redditur. Quare prima et per numeros exposita theoremata secuti singularum proportionum singulas inequalitatis differentias que singulis arcubus motus equalis distribuuntur per lineas simili demonstratione computavimus. Partiti autem sumus tam in Sole quam universaliter in aliis quartas que sunt ad maximam longitudinem in 15 portiones, ut per sex gradus in eis additio subtractiove subtractiove] fiat add. et del. A differentie fiat, quartas vero que sunt ad minimam longitudinem in portiones 30, ut per tres gradus in istis additio subtractiove differentie fiat. Maior etenim est excessus differentiarum que ad minimam fiunt quam excessus earum que ad maximam