sicut 94 ad 75, eademque eademque] post corr. G ipsa est unius gradus ad sexagesimas 45 et unius sexagesimarumque 40 ad unum et et] add. s. l. G sexagesimas 20 proxime, habebimus etiam arcum EC in Venere quidem 45 sexagesimarum, in Mercurio gradus unius et sexagesimarum 20. Sed earundem DC quoque arcus per quem distare a Sole utraque stella cernebatur, in Venere quidem 5 40′ graduum supponitur, in Mercurio autem 11 30′, quare totum quoque DCE in Venere 6 25′ habebimus, in Mercurio 12 50′ proxime. Quoniam ergo rursus proportio ED ad BD est sicut 120 ad 94, estque eadem huic proportio 6 25′ ad 5 et 12 50′ ad 10 proxime, habebimus etiam DB universalis distantie magnitudinem in Venere graduum quinque, in Mercurio graduum 10.
〈XIII.8〉 Capitulum VIII: Quod etiam apparitionum Veneris atque Mercurii propria cum suppositionibus ad unguem conveniunt
Quod autem consequenter ad expositas iam suppositiones illa etiam accidant que in apparitionibus ocultationibusque Veneris atque Mercurii mira solent videri, quia videlicet tempus a vespertino Veneris occasu ad matutinum ortum in principio quidem Piscium duorum maxime, in principio autem Virginis sexdecim dierum est, et Mercurii vespertine quidem apparitiones, cum in principio Scorpionis debet apparere, deficiunt, matutine autem, quando in principio Tauri, hinc profecto intelligemus, et primum in stella Veneris.
Designetur enim similis precedenti apparitionum figure descriptio, supponaturque primum E punctum circuli per medium in principio Piscium, ubi, quando in minima epicycli longitudine Veneris stella est, borealior circulo per medium 6 20′ gradibus proxime invenitur, figura vero vespertini occasus in qua BED angulus colligitur in proposito climate talium 154 qualium duo recti sunt 360, qualium vero que rectum angulum subtendit est 120, talium maius recti anguli latus 117 et minus 27 proxime, idcirco qualium etiam est DB arcus totius distantie 5, talium DE quoque invenitur 5 8′. Verum quoniam stella borealior est circulo per medium gradibus 6 20′, quot graduum est arcus CI, estque proportio eadem 117 ad 27 et 6 20′ ad 1 30′ proxime, erit arcus CE graduum 1 30′ et reliquus CD per quem stella in occasu vespertino ad successionem Solis distabat gradium 3 38′.
Rursus in simili descriptione, quoniam in ortu matutino BED angulus talium est 69 qualium duo recti sunt 360, ideoque qualium est