PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 7v

Facsimile

acciderent, non possent in opposito Solis loco fieri, cum sepius terra non in oppositione, sed in minoribus semicirculo spaciis seipsam illis opponeret.

〈I.6〉 Capitulum VI: Quod terra quasi punctum est ad celestia comparata

Quod vero puncti, quantum ad sensum pertinet, proportionem habet terra ad spatium quod est usque ad stellarum que fixe vocantur spheram, magno illud argumento est quod ab omnibus terre partibus magnitudines stellarum atque distantie in eisdem temporibus equales similesque videntur, quemadmodum observationes in diversis climatibus facte ostendunt, quibus nec minima quidem discrepantia invenitur. Accedit quod gnomones, in quacunque terre parte ponantur, et armilatarum centra spherarum idem possunt centro terre veraci. Perspectiones enim et circumductiones umbrarum ita convenientes suppositionibus apparentium conservant, quemadmodum si a puncto quod in media terra est fierent.

Hec ita se habere illud etiam signo est quod superficies que undique a visibus nostris educuntur, quas orizontes appellamus, totam celi spheram in partes equales dividunt semper, quod non fieret, si ad distantiam celestium sensibilis esset terre magnitudo. Sola enim superficies que per terre centrum educeretur spheram dividere posset equaliter, a quacunque autem duceretur planicie terre semper subterraneas portiones maiores his faceret que super terram inveniuntur.

〈I.7〉 Capitulum VII: Quod terra nullo motu progressivo movetur

Per eadem vero demonstrabitur nullo motu terram ad predictas laterales partes moveri aut unquam centri locum mutare. Eadem enim evenirent que, si alium situm preter medium haberet, acciderent. Quare, siquis causas motus gravium ad medium querat, frustra id mihi facere videtur, cum re ipsa manifestissimum sit et terram medium mundi locum posidere, et ponderosa omnia ferri ad ipsam. Illud autem ad istius rei intelligentiam facillimum est atque paratissimum, quod, quum spherica terra et in medio totius, ut diximus, demonstrata sit, in omnibus simpliciter partibus eius gravium corporum inclinationes et motus proprios ad rectos ad illam semper et ubique superficiem angulos fieri que per descendentium contactum equaliter educitur. Patet enim quoniam sic se res habet. Idcirco, si a superficie terre non repercuterentur, omnino ad ipsum centrum pervenirent, presertim quia linea etiam que recte ad centrum ducit ad rectos se illi planiciei planitiei] corr. ex planitei A semper angulos accommodat que in ipso