PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 193r

Facsimile

illius temporis longitudine distabat in zodiaco gradibus 290 10′, medius vero Sol ab eadem longitudine gradibus 106 50′.

His suppositis, designetur rursum similis demonstrationis figura que epicycli situm ad precedentia maxime longitudinis excentrici habeat, Solis vero ad precedentia minime longitudinis equidistantemque ipsi lineam a centro epicycli ad stellam. Quoniam igitur Saturni stella precedere maximam longitudinem cernebatur reliquis ad unum circulum gradibus 69 50′, erit etiam ET angulus, cum sit in centro zodiaci, talium 69 50′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 139 40′. Sed EL solaris distantie angulus talium 106 50′ esse supponitur qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360 talium 113 40′. Totus igitur angulus LET, hoc est ETB, equidistantes enim sunt LE et TB linee, talium est 353 20′ qualium duo recti sunt 360, et reliquus BTN 6 40′ earundem. Quare arcus etiam linee BN talium est 6 40′ qualium est circulus qui BTN rectangulo circumscribitur 360, corda vero BN talium 6 58′ qualium est BT que rectum angulum subtendit 120. Qualium igitur est BT semidiameter epicycli 6 30′, talium erit linea BN 0 23′. Similiter quoniam angulus ET talium est 139 40′ qualium duo recti sunt 360, et EDM angulus 40 20′ earundem, erit etiam arcus linee DM talium 139 40′ qualium est circulus qui DEM rectangulo circumscribitur 360, ipsa vero linea DM talium 112 39′ qualium est ED que rectum angulum subtendit 120. Quare qualium est ED linea que inter centra est 3 25′ et DB semidiameter excentrici 60, talium erit DM hoc est XN 3 12′, tota vero BNX linea 3 35′ talium qualium est EB que rectum angulum subtendit 60. Qualium igitur est DB que rectum angulum subtendit 120, talium etiam erit BX 7 10′ et arcus suus 6 52′ talium qualium est circulus qui BDX rectangulo circumscribitur 360. Quare angulus etiam BDX talium est 6 52′ qualium duo recti sunt 360, et reliquus BDM 173 8′ earundem, totus vero angulus BDE 213 28′ similiter, et reliquus BDA 146 32′ earundem. Quare arcus etiam linee FC talium erit 146 32′ qualium est circulus qui DFC rectangulo circumscribitur 360, arcus autem linee DC 33 28′ ad semicirculum reliquorum. Corde igitur etiam sue EF quidem talium erit 114 55′ qualium est EF que rectum angulum subtendit 120, DC vero 34 33′ earundem. Quare qualium est