〈XIII〉
Incipit XIII liber et ult〈i〉mus ultimus] ultmus A Magne Compositionis Pto〈lomei〉
〈XIII.1〉 〈Capitulum I:〉 De suppositionibus que ad motus latitudinis quinque planetarum pertinent
Verum cum ad absolvendum quinque planetarum doctrinam duo hec restent: primum ut motus ipsorum qui secundum latitudinem ad circulum qui per medium signorum est accipitur, deinde ut distantie a Sole quibus apparent ocultanturve cognoscantur, cumque latitudinales distantie preponende sint, quoniam etiam propter eas sensibiles differentie in apparitionibus et ocultationibus nonnulle fiunt, primo rursus quecunque de declinationibus circulorum suorum supponimus exponenda sunt.
Quoniam igitur omnes cernuntur latitudinis quoque habere differentiam, sicut et longitudinis alteram ad partes zodiaci propter circulum excentricum, alteram ad Solem propter epicyclum, idcirco inclines in omnibus supponimus excentricum quidem ad superficiem circuli per medium, epicyclum autem ad excentrici superficiem, nec ulla, ut diximus, de qua curandum sit propter hoc differentia in motu longitudinis aut in demonstrationibus inequalitatum propter tantam declinationem, ut paulo post post] post corr. G