quidem quarte partis in utraque epicyclorum parte a maximis et minimis epicyclorum longitudinibus utreque in superficie circuli per medium sunt, motus vero qui fiunt in minimis longitudinibus maxime differunt a motibus qui fiunt in maximis, et in Venere, quando quidem sunt in subtrahentis semicirculi nodo ad meridiem, quando vero in opposito ad septentrionem inclinantur, in Mercurio autem contra in subtrahentis quidem semicirculi nodo ad septentrionem, in contrario autem ad meridiem. Quare hinc etiam colligitur excentricorum quidem inclinationes ipsas quoque moveri et una restitui cum revolutionibus epicyclorum, cum quidem in nodis sint in eadem superficie circuli per medium, cum vero in maximis vel minimis longitudinibus, in Venere quidem maxime borealiorem faciunt epicyclum, in Mercurio autem australiorem. Epicycli vero duas faciunt differentias, nam diametros quidem que sunt per apparentes maximas longitudines maxime a nodis excentricorum inclinant, eas vero que ad rectos illis sunt maxime obliquant, —hoc enim nobis in maximis ac minimis excentricorum longitudinibus vocabulo hec inclinatio distinguitur—, contra vero illas quidem in excentrici superficie in maximis et minimis eius longitudinibus faciunt, has autem in superficie circuli per medium constituunt, quando in nodis sunt.
〈XIII.2〉 Capitulum II: De modo motus latitudinis secundum suppositiones inclinationum atque obliquationum
Est autem suppositionum summa hec: excentrici quinque planetarum circuli ad superficiem circuli per medium in centro zodiaci inclinantur, sed in tribus Saturno, Iove, Marte stabiliter eodemque modo, ut motus epicyclorum diametraliter oppositi ad contrarias latitudines ferantur, in Venere autem atque Mercurio simul cum epicyclis ad eandem latitudinem traducantur, in Venere quidem ad Septentrionem semper, in Mercurio autem ad meridiem. Epicyclorum vero diametri que per apparentes maximas longitudines sunt in excentrici superficie in aliquo principio constitute traducuntur a parvulis circulis qui minimarum longitudinum terminis, ut sic dicam, apponuntur mediocres ad tantum latitudinis transitum et recti ad excentricorum superficies in quibus centra eorum sunt. Revolvuntur autem equaliter consequenterque ad motus longitudinis ab altero principio eorum que sunt in sectionibus superficierum