PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 23v

Facsimile

CEG quidem 12 8′ 40″ talium est, qualium quatuor recti sunt 360, FEG autem 36 earundem partium, NEG vero 59 51′ 20″ similiter. Qualium autem duo recti sunt 360, talium CEG quidem angulus 24 17′ 20″, FEG autem 72 earundem, NEG vero 119 42′ 40″. Quare circulorum etiam qui circa CEG et FEG et NEG orthogonios triangulos describunt, arcus quidem qui super GC cordam est talium talium] post corr. G erit 24 17′ 20″, qui vero super GE que ad semicirculum semicirculum] corr. ex semiculum G residua est 155 42′ 40″ eorundem, qui autem super GF 72 et qui super GE 108 similiter earundem, qui vero super GN 119 42′ 40″, et qui super GE reliquorum rursus ad semicirculum 60 17′ 20″. Quare cordarum etiam que subsunt GE talium colligitur 117 18′ 51″, qualium est GC 25 14′ 43″, qualium vero GF 70 32′ 4″, talium 97 4′ 56″, sed qualium GN similiter 103 46′ 16″, talium 60 15′ 42′′. Quasobres qualium est GE gnomon 60, talium estivalis quidem umbra 21 55′ esse colligitur, GF autem equinoctialis umbra 43 36′, brumalis vero GN 103 20′ proxime. Hinc per se patet quia etiam conversim, si due due] corr. ex duo G dumtaxat date fuerint quevis proportiones de tribus expositis GE gnomonis ad umbras, tam poli elevatio quam arcus qui est inter tropicos dabitur. Nam, duobus etiam quibusvis angulis qui sunt ad E datis, reliquus etiam datur, propterea quod TD et DM arcus equales sunt, quamvis exquisite observationis gratia illa quidem modo quo docuimus sine dubitatione aliqua capientur, dictarum autem umbrarum proportiones ad gnomonas non similiter, quoniam equinoctialium quidem tempus per se ipsum indeterminatum quodammodo est, brumalium vero verticum extrema difficile cognoscuntur.

〈II.6〉 Capitulum VI: Expositio proprietatum per singulos parallelos

Eodem modo in ceteris quoque parallelis universales propositasque proprietates summentes, quarto unius equinoctialis hore declinationum excessibus adauctis (sufficiens enim id est), faciemus universalem earum expositionem antequam ad particularia descendamus.

Initium igitur a parallelo qui sub ipso equinoctiali est capiamus: is disse-