inequales ab altero arcus intercipiunt, nisi omnino parvus per longitudinem motus in tanto tempore fiat, ac ideo differentia que propter dictam causam emergit insensibilis sit. Maxime igitur id intelligetur per latitudinis ipsarum progressum. Nam in polis illius certe circuli sphera ipsarum movetur, ad quem eandem distantiam latitudinis servare semper cernuntur. Hipparchus etiam ad zodiaci polos fieri hunc motum consensisse videtur. Nam in tractatu de solstitialium et equinoctialium punctorum transgressu ab observationibus Timocharidis et suis collegit Spicam non ad equinoctialem sed ad circulum qui per medium signorum est magnitudinem distantie secundum latitudinem conservasse, ac duobus gradibus et prius et posterius australiorem ipso fuisse. Propterea in tractatu de magnitudine anni supponit in zodiaci polis hunc motum fieri. Ambigebat tamen, ut asserit, quoniam nec observationes Timocaridos tempore factas certas putabat, quod simpliciter nimium capte fuerint, nec tempus quod interea fluxit ad perfectam rei huius intelligentiam sufficiebat. Nos autem id maioris temporis observationibus ita invenientes, idque in omnibus fere non erraticis, motum earum in zodiaci polis fieri affirmamus. Spatia enim ad zodiacum sua secundum latitudinem observantes sicut in circulo qui maximus per polos eius describitur eadem ferme illis invenimus, que ab Hipparcho conscripta collectaque sunt vel minimum differentia et quantum in ipsis observationibus quisque quisque] post corr. G posset posset] add. marg. G errare. Ad equinoctialem vero hec sicut in circulo qui maximus per polos eius describitur spatia observantes nec que ipsi comprehendimus scriptis Hipparchi convenire invenimus, nec Hipparchi scripta priscis observationibus. Sed ex omnibus istis eadem latitudo ad circulum qui per medium signorum est reperitur, semperque borealiores magis ab equinoctali omnes inveniuntur que sunt in semispherio semispherio] corr. ex semisperio G a brumali solstitio per vernale punctum usque ad estivale solstitium, australiores autem que in opposito sunt, ita ut que punctis equinoctialibus appropinquant in maioribus sint differentis, que vero solstitialibus in minoribus, tantisque fere quantum in proportionali secundum longitudinem progressu succedentes zodiaci gradus borealiores aut australiores quam equinoctiales efficiuntur.
Verum ut paucis intellectu facilioribus hoc pateat, exponemus ex utraque dictorum semispheriorum parte conscripta ipsarum secundum latitudinem ab equinoctali spatia sicut in circulo qui maximus per polos eius describitur tam secundum Timocharidos et Hipparchi