tricus ABG in quo semper Veneris epicyclus circumfertur , eiusque diameter sit AG, in qua excentrici quidem centrum sit D, zodiaci vero sit E, A vero punctum sit sub ipso gradu Tauri 25, describanturque in A et G punctis equales epicycli in quibus F et I, protractisque tangentibus EF et EI lineis, coniungantur linee AF et GI. Quoniam igitur angulus EF AEF] corr. ex AF G qui est in centro zodiaci subtendit maximam distantiam stelle que in maxima longitudine invenitur queque quaeque] post corr. G graduum est 44 48′, erit profecto ipse talium 44 48′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 89 36′. Quare arcus etiam corde AF talium erit 89 36′ qualium est circulus qui EAF rectangulo circumscribitur 360, corda vero eius AF talium 84 33′ proxime qualium est E que rectum angulum subtendit 120. Similiter quoniam angulus GEI subtendit maximam distantiam que est in minima longitudine queque quaeque] corr. ex quae G graduum esse supponitur 47 20′, erit profecto ipse talium 47 20′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 94 40′. Quare arcus etiam corde GI talium erit 94 40′ qualium est circulus qui GEI rectangulo circumscribitur 360. Ipsa vero corda GI talium 88 13′ proxime qualium est EG que rectum angulum subtendit 120. Qualium est igitur GI, hoc est AF epicycli semidiameter, 84 33′ et E linea 120, talium erit EG 115 1′. Tota vero AG 235 1′, medietas autem eius AD 117 30′ proxime. Quare qualium est AD semidiameter excentrici 60, talium erit DE que est inter centra 1 15′ proxime, AF autem semidiameter epicycli 43 10′.
〈X.3〉 Capitulum III : De proportionibus excentricitatis stelle Veneris
Verum quoniam non patet utrum ad D punctum equalis epicycli motus efficiatur, duas etiam hic cepimus maximas distantias ad contraria, cum medius Solis motus quartam utrinque partem a maxima longitudine distaret. Quarum alteram observavimus in anno 18 Adriani Pharmothi secundum Egyptios die secundo sequente tertio, quando stella Veneris matutina plurimum distabat a Sole, perspectaque ad fixam que vocatur Antares obtinebat gradus Capricorni 11 55′, medius vero Sol erat in gradibus 25 30′ Aquarii, ut maxima a medio motu matutina distantia fuerit graduum 43 55′. Alteram autem tertio tertio] post corr. G Antonini observavimus anno Pharmothi secundum Egyptios die 4 sequente 5, quando Veneris stella plurimum distabat a Sole, perspectaque ad fulgentem Succularum obtinebat 13 50′ gradus Arietis. Erat autem medius Sol in gradibus Aquarii rursum 25 30′, itaque vespertina a medio motu distantia maxima graduum fuit 48 20′.
His suppositis,