PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 79r

Facsimile

fiunt prime simplicisque inequalitatis rationem sufficere invenimus, etiam si ipsa nobis sola capiatur, sed ad particulares motus in aliis ad Solem aspectibus non sufficientem aliquis ipsam inveniet. Secunda enim etiam, ut diximus, inequalitas inequalitas] corr. ex in qualitas G Lune penes solares distantias comprehenditur, hec in oppositione atque coniunctione ad primam restituitur. Maxima vero est in utraque quadratura id animadvertimus, credidimusque tam a progressibus Lune quos Hypparchus conscripsit quam ab aliis quos nos per instrumentum ad hec nobis constructum accepimus.

Hoc ita se habet : duas armillas armillas] corr. ex armilas G exquisite tornatas superficiebusque quadratas ac magnitudine mediocres et undique similes equalesque inter se secundum diametrum ad rectos angulos in ispis superficiebus aptavimus, ita ut altera eorum circulus per medium signorum esse intelligeretur, altera circulus qui per polos ipsius et equinoctialis est hic meridianus appellatur. In quo ab una sectionum utrinque per quadrati latera cepimus puncta quibus poli circuli qui per medium signorum est disseperantur, et in utrisque cylindrulos tam ad interiorem quam ad exteriorem superficiem extantes coaptavimus. Deinde ad exteriorem armillam aliam coaptavimus, que undique concava sui superficie connexe duarum coaptatarum armillarum sic undique quadrabat, ut circa predictos polos circuli qui per medium signorum est posset per longitudinem circumduci, interiorem quoque aliam aliam] corr. ex alium G similiter armillam adaptavimus, cuius connexa superficies concavam duarum armillarum ubique tangebat, ita ut similiter secundum longitudinem circa eosdem polos exteriori circumduceretur, hanc interiorem armillam et eam que pro zodiaco est in 360 circumferentie gradus divisimus, partesque graduum quotquot potuimus. Deinde aliam armillulam exquisite adaptavimus, in qua foramina sunt diametraliter eminentia sub interiore duarum armillarum, ut in eadem illi superficie ad utrunque predictorum polorum gratia observande latitudinis possit transferri. His ita factis, arcum qui inter duos polos zodiaci videlicet atque equinoctialis in circulo qui per utrosque polos esse intelligitur ab utrisque zodiaci polis elongavimus et extremitates diametraliter rursum inter se oppositas coaptavimus ad meridianum illi similem quem in principio compositionis ad observationes arcuum meridiani qui inter solstitia sunt explanavimus. Hoc igitur secundum positionem illius statuto, idest recto ad superficiem orizuntis et secundum elevationum poli habitationis proposite et ad hec parallelo ad superficem naturalis naturalis] naturalalis A orizontis, interiorum