ad circulum qui per medium signorum est tum ipsius circuli qui per medium est ad ad] add. s. l. G orizontem. Quorum utrunque in singulis temporibus temporibus] corr. ex partibus G eclipticis maximam et incomprensibilem in transgressionibus facit mutationem, si quis futuras per totum eclipsis tempus inclinationes inutili cura scrutari scrutari] post corr. G voluerit, cum minuta hec predictio nec necessaria nec utilis sit. Nam cum zodiaci habitudo ad orizontem ex locis punctorum zodiaci que in orizonte aut oriuntur aut occidunt perspiciatur, necesse est, quoniam continue orientia et occidentia puncta zodiaci per totum eclipsis tempus mutentur, sectiones quoque orizontis que in eisdem punctis fiunt diversas fieri. Similiter cum etiam obscurationum inclinatio ad circulum qui per medium signorum est perspiciatur in circulo qui per utraque centra Lune et umbre aut Solis maximus describitur, necesse rursum est propter centri lunaris in eclipsis tempore motum ut circulus quoque qui per utraque centra describitur alium atque alium semper situm ad zodiacum accipiat ac angulos a sectione ipsorum continue factos inequales faciat. Hec igitur consideratio sufficienter fieri videtur, si solummodo in his obscurationibus capiatur que supersignationem aliquam habent et universaliter eorum arcuum qui ad orizontem perspiciuntur. Possibile namque hinc erit illi qui passionem huiusmodi pre oculis ponit per utriusque declinationis considerationem omnes supersignatas declinationes coniicere. Ne igitur pretermisisse penitus hunc locum videamur, modos quosdam quam facilimos poterimus ad hanc rem inveniendam explanare conabimur.
Accepimus ergo supersignatas dignasque predictione esse, tum obscurationem primi deficientis que in totius ecliptici temporis principio fit, tum extremi deficientis que in principio more temporis fit, tum maximi deficientis que in medio tempore more fit, tum eius quod primum repletur que in fine totius more temporis fit, tum eius quod extremum repletur que in fine totius eclipsis temporis fit. De inclinationibus autem illas rursum probatas magis et signantius notatas accepimus, que a meridiano et circuli qui per medium est ortu et occasu equinoctialibus estivis hyemalibusque constituuntur. Nam eadem ventorum principia differenter sepe ad diversos se habent possuntque, si quis ita velit ab expositis angulis orizontis facile percipi. De sectionibus igitur orizontis que a meridiano fiunt borealem quidem dicimus, que septentrionalis est, australem vero, que meridionalis, de orientalibus vero atque occidentalibus sectionibus orizontis eas quidem que a principio Libre atque