PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 214v

Facsimile

demonstrabimus, accidit. Verum quoniam per particulares in singulis observationes, quando equate longitudinis et equate inequalitatis numerus uterque simul per quartam proxime distat partem alter a boreali australive termino excentrici, alter a propria longitudine maxima, tunc in ipsa superficie circuli per medium stelle cernuntur, ideo excentricorum quidem quidem] qui A -dem add. marg. G inclinationes ad zodiaci centrum, sicut etiam in Luna, et ad diametros borealium aut australium terminorum, epicyclorum autem ad diametros ad zodiaci centrum inclinatas inclinatas] corr. ex inclinatos G in quibus apparentes ipsorum maxime minimeque longitudines considerantur, inclinari supponimus.

Ad hec in tribus quidem supperioribus, Saturno, Iove, Marte observavimus quod, quando motus longitudinis ipsorum in remotiore a terra excentrici arcu sunt, borealiores semper circulo per medium esse stelle cernuntur, tuncque borealiores maxime quando in minimis epicyclorum longitudinibus quam quando in maximis inveniuntur, quando autem motus longitudinis ipsorum in propinquiore arcu ad terram terram] corr. ex teram G excentrici sunt, e contra australiores circulo per medium perspiciuntur, preterea quod borealissimi excentricorum termini, in Saturno quidem et Iove, in principio Libre inveniuntur, in Marte vero, in exitu Cancri in ipsa ferme maxima longitudine. Ex quibus colligitur quod excentricorum partes que in dictis signis zodiaci sunt ad septentrionem declinantur et diametraliter diametraliter] post corr. G eis opposite ad meridiem equaliter, epicyclorum vero minime longitudines ad easdem cum excentricorum declinatione partes, ita ut diametri que rectos faciunt faciunt] corr. ex fiunt G angulos cum iis que per maximas eorum longitudines sunt equidistantes semper ad superficiem circuli per medium sint. In Venere autem atque Mercurio nobis observatum est quod, quando motus longitudinis earum in maximis aut minimis excentrici longitudinibus sunt, tunc motus quidem qui sunt in minimis epicyclorum nihil secundum latitudinem ab iis differunt qui sunt in maximis, sed similiter vel borealiores vel australiores circulo per medium inveniuntur, et in Venere quidem semper borealiores, in Mercurio autem contra semper australiores. Motus vero qui in maximis ipsorum distantiis fiunt inter se quidem maxime differunt, hoc est matutini a vespertinis, ab iis autem qui in maximis et minimis epicyclorum fiunt, hoc est a differentia propter excentricum equaliter ad contrarias, rursus enim succedens vespertinaque maxima distantia in Venere quidem borealior in maxima excentrici fit in minima australior, in Mercurio autem contra australior in maxima et borealior in minima. Quando autem equali motus longitudinis ipsorum in nodis sunt, tunc distantie