BD diameter 12 et FI similiter 31 12′, talium AG colligitur 9 24′, erit AG linea talium 94 qualium est BD diameter 120 et talium 36 9′ qualium est FI diameter 120. Quare arcus quoque sui ADG quidem talium erit 113 8′ qualium ABGD circulus 360, arcus vero AFG talium 35 4′ qualium AFGI circulus 360. Quare per predicta sectoris quoque EGD aream talium habebimus 32 24′ qualium area circuli ABGD demonstrata est 113 6′, aream vero sectoris AGTF 74 28′ earundem. Erat enim etiam area circuli AFGI 764 32′ earundem. Fuit autem area quoque trianguli EG 17 33′ earundem demonstrata, et trianguli similiter ATG area 69 52′, et reliquam ergo ADGC quidem portionis aream habebimus 14 51′, portionis autem AFGC 4 36′ earundem. Quare tota area que ab AF, GD continetur talium est 19 27′ qualium ABGD circuli area supponitur 113 6′. Qualium ergo est lunaris circuli area 12, talium erit deficientis portionis area 2 4′ proxime, que in eiusdem tabule ordine tertio atque lunari ad tres digitos apponemus. Sunt autem tabule iste.
Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)
Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 112r