gendo utrasque tam positionem quam ordinem circulorum quibus ipse fuerit et modum motus ipsarum inveniendum, omniaque apparentia proprietati suppositionis circulorum accomodanda. Id igitur etiam ipsi difficilimum arbitror visum fuisse. Hec non ostentationis causa diximus, sed ut, si rebus ipsis cogamur aut preter rationem aliquibus abuti, ut verbi gratia quando quasi in circulis fictis atque in spheris per motum ipsorum descriptis et quando quando] add. s. l. G quasi in eadem superficie cum obliquo solari sint, demonstrationes propter commoditatem facimus, aut quando prima quedam supponimus non a principio quoddam apparente, sed crebra experientia et accomodatione intellecta, aut quando non eundem atque immutabilem motus modum vel declinationi circulorum in omnibus supponi volumus. Scimus enim neque huiusmodi abusum ex quo nulla sequitur differentia de qua curandum sit nostro posse obesse proposito, neque illa que sine demonstratione supponuntur, si apparentibus omnino conveniunt, inventa esse absque diligenti animadversione viaque posse, etiam si modus intelligentie sue vix possit exponi, presertim cum universaliter primorum principiorum cause aut nulle sint aut exponi vix possint, neque varii suppositionis circulorum modi quasi minus rationabiles putandi sunt, presertim cum ipsa etiam apparentia dissimilia in stellis esse percipiantur, et maxime quoniam equalis et et] add. s. l. G circularis motus simpliciter in omnibus conservetur et apparentium singula ex similitudine suppositionum proprie atque universaliter demonstrentur.
Usi autem sumus ad singulas demonstrationes observationibus de quibus minime ambigitur, hoc est que per coniunctionem aut maximam stellarum propinquitatem aut etiam Lune habite sunt, et maxime iis quas per astrolabica instrumenta invenimus, in quibus per foramina circulorum visus dirigitur, et tum equales distantias undique per similes arcus cernere, tum transitus singulorum qui ad obliquum solarem fuerint et per longitudinem et per latitudinem exquisite potest percipere per accommodationem zodiaci in astrolabio circuli et diametralium foraminum que sunt in circulis per polos ipsius transeuntibus.
〈IX.3〉 Capitulum III : De periodicis restitutionibus quinque planetarum
His ita dictis, exponemus periodicas minimasque quinque planetarum proxime restitutiones ab Hipparcho expositas et a nobis ex colatione locorum que quae] add. s. l. G per demonstrationes inequalitatum emergit correctas quod loco suo apertius faciemus. Has autem restitutiones preponimus, preponimus] post corr. G ut inequa-