preterea in ipsis etiam apparitionibus stellarum intellectu difficile et tum propter cernentes tum propter erem locorum inequale atque incertum prime aparitionis atque ocultationis tempus fiat, ut mihi periculo et observationum diversitate patuit, et ad hec quoniam propter fixarum sphere progressum ne permanere quidem in singulis climatibus coortus locationesque simul in medio celi atque occasus possunt iidem cum his qui modo numeris et demonstrationibus excogitarentur, recusavimus in presentiarum longum huiusmodi atque inutile negotium, sufficere putantes quod vel ab his que in superioribus conscripta sunt vel ab ipsa sphere conscriptione propinque quottidie possent inveniri. Nam etiam ab apparitionibus ocultationibusve secundum condicionem eris factas mutationes videmus, si cui placet non zodiaci locis sed ipsis causam attribuere, ac ac] add. G proximum semper, non autem ordinatum et incommutabile conservare, quasi universalius ipsa quoque causa se habeat, nec sic certa ex primis apparitionum vel ocultationum temporibus sit, ut ex solaribus aspectibus universaliter captis et Lune in ipsis ex parte declinationibus.
Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)
Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 148r