PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 111v

Facsimile

13′ 3′′ sexagesimarum earundem. Quare EC quoque linea 4 28′ et CT 4 42′ earundem colligitur. Et propterea etiam utranque linearum AC et CG, —equales enim sunt—, 4 proxime earundem. Consequenter igitur EG quidem trianguli aream habebimus 17 52′, aream vero trianguli ATG 18 48′ earundem. Rursus quoniam qualium est BD diameter 12 et FI similiter 12 20, talium AG linea colligitur 8, erit AG talium 80 qualium BD diameter 120. Qualium vero FI diameter 120, talium AG 77 50′. Erunt igitur arcus quoque sui ADG quidem talium 83 37′ qualium ABGD circulus 360, AFG autem talium 80 52′ qualium est AFG circulus 360. Quare quoniam eadem proportio est circulorum ad arcus et arearum ipsorum circulorum ad areas sectorum qui sub eisdem arcubus sunt, habebimus etiam EGD quidem sectoris aream talium 26 16′ qualium demonstrata est area circuli ABGD 113 6′, ATGF autem sectoris aream 26 51′ earundem. Erat enim etiam area circuli AFGI 119 32′ earundem. Sed area trianguli EG demonstrata est 17 52′, area vero trianguli ATG similiter 18 48′, et reliquam ergo ADGC portionis aream 8 24′ partium habebimus, portionis vero AFGC 8 3′ earundem. Quare tota que ab AFGD area continetur talium est 16 27′, qualium ABGD circuli area supponitur 113 6′. Qualium ergo est solaris circuli area 12, talium erit quod per eclipsim continetur 1 45′ proxime, que in dicte tabule tertio versu et in ordine secundo apponemus.

Supponatur rursum lunarium etiam eclipsium gratia in eadem descriptione lunaris quidem circulus BGD, umbre autem in media distantia circulus AFGI, et deficiat deficiat] post corr. G similiter quarta lunaris diametri pars, ut qualium est BD diameter 12, talium talium] est add. et del. A sit defectus quidem linea FDZ, umbre vero diameter secundum proportionem unius ad 2 36′ earundem 31 12′, et propterea etiam ECT linea 18 36′ colligatur. Quare circumferentia rursus lunaris quidem circuli partium fit 37 42′, umbre autem circuli 98 1′ earundem, aree quoque lunaris quidem circuli 113 6′, umbre autem circuli 764 32′ earundem colliguntur. Quoniam igitur hic, qualium est ET linea 18 36′, talium utraque quidem linearum E et EG supponitur 6, utraque vero AT et TG 15 36′ earundem, si excessum similiter quo quadratum linee TA excedit quadratum linee E partiemur per lineam ET, ET] post corr. A habebimus excessum linearum EC et CT 11 8′ earundem, ita EC quidem 3 44′, CT autem 14 52′, earundem colligitur, et propterea utraque etiam linearum AC et CG 4 42′ earundem. Quare consequenter aream quidem trianguli EG habebimus partium 17 33′, aream aream] corr. ex earundem G vero trianguli ATG 69 52′ earundem. Rursus quoniam, qualium est