omnem philosophie ac theologie cognitionem absolutissime atque locupletissime hausisti, ut neque nostra, neque maiorum nostrorum etate aut ingenii acumine et celeritate aut disputatione et memoria aut subtilissimarum rerum et pene incomprehensibilium perceptione quisquam tibi proxime accesserit. Quibus artibus et disciplina apud omnes ita fama floruisti, ut, cum nihil iam tibi ad decus, nihil ad laudem operis superesset, quo illustrior et acceptior per omnes populos volitares, vitam tamen intergerrimam adiunxisti publicam utilitatem privato usui pretulisti. Que omnia etsi clarissima in te uno fuerunt quam in singulis singula, multo tamen fateor tua vite institutione fuisse clariora a teque illa magis tua virtute augeri quam tu ab illis auctus inveniaris. Iam vero, si benignitatem, clementiam, liberalitatem, innocentiam, magnificentiam attingere licebit, quis te ullo laudis genere prestantior aut splendidior invenietur, quo uno litterarum sacrario et virtutum officina, non solum Romana ecclesia placate tranquilleque regitur, sed ipsa quoque urbs tuis auspiciis et meritis aucta et illustrata pristinam dignitatem sibi restitutam letatur? Quis enim non iure letabitur, tantam in te animi magnitudinem, tantos erga deorum immortalium templa ac in urbis elegantiam tantos pecuniarum acervos esse profusos, cum hec tua edificia studio singulari, splendore admirabili, multitudine infinita tam celeriter et expleveris et inornaveris, qui plura brevi tempore magnificentius effeceris effeceris] corr. ex expleveris A quam ceteri memoria nostra pontifices in tanta rerum diuturnitate affecerint? Testis est divi Petri ad Vincula in veteri curia templum, parietibus et sarcto tecto tecto] corr. ex templo A in admirabilem iocunditatem sumptuoso opere exedificatum, Testis ipsa duodecim apostolorum ecclesia, diruta antea, nunc tua ope ad amplitudinem mecenatisque operis splendorum renovata, testis terre celique moderatoris divi Petri Basilica, que tuo ductu et impensa auro irradiatur et elegantiore ornatu illustrata circumspicitur, testis divi Stephani et Vitalis reliquorumque deorum edes et delubra urbis etiam solitudine obsoleta tua unius opera et impensa locata collocuplectata et ornatiora quam erant in hominum oculis collocata, testis sacrarium illud Matris Dei ad portam flaminiam novo opere fornicibus marmoratis instructum, cuius aditus divini numinis religionem, immo religionem ipsam pre se fert. Pontem vero illum tuum felicibus auspiciis Sixtium, excitatis ab aqua fundamentis, murmuri Tiberino, impositum, adeo Tiburtino lapide prestantem, ut tanta mole nihil antiquitati remittatur, cum non Ianiculum modo ipsum, verum urbs tota et artificio et impensa et utilitate illustretur: quis satis digne efferre poterit, presertim cum Valentianum pontem, Ianiculum et urbis
Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)
Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 2r