extendunt paulatim in rarius procedentem procedentem] corr. ex procedente G usque ad Cephei tiaram, disseparanturque secundum latus septentrionale tum australi stella de tribus tum ea que tres istas sequitur, ubi duas etiam eminentias facit, alteram ad septentrionem et ortum alteram ad meridiem atque ortum similiter. Postea tota Cassiepia illa excepta que in summitate pedis est a lacte comprehenditur, et extremitas quidem versus meridiem terminatur terminatur] corr. ex terminantur G ab ea que est in capite Cassiepie, relique vero que iuxta hanc sunt omnes in lacte collocantur et partes quidem que ad extremitates sunt rarioris sunt lactis, que vero in ipsa media Cassiepia in longum crebritatem extendunt. Deinceps autem dextere Persei partes in lacte comprehenduntur, et rursus latus quidem septentrionale quod rarissimum est stella que extra dexterum genu Persei sola locatur terminat, meridionale vero quod densissimum est tum splendida in dextero latere sita tum due sequentes de tribus que a meridie ipsius locantur. Continentur autem in ipso etiam nebulosa conversio que in capulo est et stelle que in capite et que in humero dextero et que in dextera ulna est. Quadrilatera vero figura que in dextero genu et que in eadem sura est in medio lacte locatur, et stella que in dextero calcaneo sita est ipsa quoque paulo citra meridionale latus locatur. Post hec Aurige zona tenditur fusionem lactis rariorem ostendens, et stella quidem in sinistro humero locata que vocatur Capra, et due que in dextero brachio sunt parum abest quin lactis extremitatem que versus septentrionem ortumque est contingant. Parva vero que est supra sinistrum pedem in extremitate hec latus quod versus occasum atque meridiem est terminat. Que vero super dexterum pedem est medio gradu citra illud latus est. Contigue vero que in sinistro brachio sunt queque Edi vocantur in media zona site sunt. Deinceps etiam lac per pedes Geminorum fertur aliquantam crebritatem longamque subostendens in ipsis stellis que sub extremitatibus pedum collocantur, et sequens quidem de tribus que sub pede dextro Aurige in recta linea sunt et sequens de duabus que sunt in Horionis collorobo et de quatuor in extrema manu ipsius locatis que a septentrione sunt precedentem lactis extremitatem terminant, que vero in dextera manu Aurige fulget et que in extremitate sequentis pedis alterius succedentisque Geminorum locatur citra sequens latus uno proxime gradu est, relique in extremitatibus pedum locate in medio lacte sunt. Hinc zona Canem et Caniculam pertransit, et Caniculam
Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)
Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 142r