PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 122v

Facsimile

signorum gradibus 57 10′. Sed Sol primum secundum verum eius motum gradus 3 3′ proxime obtinebat. Quare Luna quoque quoniam apparenter 92 7′ 4′′ 92 … 4''] In greco 92 et octavam partem scribitur que est 7 4 add. marg. G gradibus ad sequentia distabat ab ipso gradus Gemminorum 5 proxime obtinebat, quot certe secundum computationes nostras obtinere debebat. In media autem hora 15 sexagesimis proxime Luna fuit fuit] post corr. G progressa, diversitatemque habuit ad precedentia preter primum situm 5 sexagesimarum proxime. Quare post mediam horam Luna fuit apparenter in gradibus Geminorum 5 20′. Stella igitur etiam que est in corde Leonis, quoniam 57 10′ gradibus apparebat ad sequentia ab ipsa distare, 2 30′ gradibus Leonis obtinebat, et ab estivali solstitio 32 30′ gradibus distabat.

Sed in 50o anno tertie secundum Calippum periodi, ut Hipparchus scribit observasse, distabat ab eodem solstitiali puncto ad successionem rursus gradibus 29 50′. Mota fuit ergo stella que in corde Leonis est ad successionem circuli per medium signorum gradibus 2 40′, cum a temporibus o〈b〉servationis observationis] oservationis A Hipparchi usque ad principatum Antonini in quo maxime plurimos non erraticarum progressus stellarum nos observavimus 265 anni ferme colligantur, ut ex istis unius gradus ad successionem progressus in 100 proxime annis factus fuisse inveniatur, sicut etiam Hipparchus suspicatus fuisse videtur. Sic enim in tractatu de magnitudine anni scribit: ‘si enim, inquit, preter hanc tantum solstitia et equinoctia ad precedentia signorum non minus per annum quam centesimam centesimam] corr. ex centesimum G unius gradus partem moverentur, in 300 certe annis non minus quam per tres gradus transgressa fuissent’. Eodem modo Spicam et splendidissimas zodiaci stellas a Luna perspeximus, deinde facilius per has ipsas ceterarum quoque locos sic invenimus, ut et spatia eadem proxime servari servari] post corr. G comperiamus que ab Hipparcho fuerunt fuerunt] corr. ex servatam G observata, et a solstitialibus et equinoctialibus punctis 2 40′ proxime gradibus progressas ultra quam Hipparcus conscripserit ad successionem inveniamus.

〈VII.3〉 Capitulum III : Quod in polis circuli qui per medium signorum est ad successionem non erraticarum stellarum sphera movetur

Quod igitur non erraticarum stellarum sphera tantum proxime progressum ad successionem circuli per medium signorum facit, sic nobis perspicuum factum est. Cum autem querendus nunc modus progressionis ipsarum sit, hoc est utrum in polis equinoctialis an zodiaci fiat, manifestum id ab ipso secundum longitudinem progressu faceremus, quoniam circuli qui maximi per polos alterius dictorum describuntur