PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 192v

Facsimile

360, ipsa vero linea BN talium 8 22′ qualium est EB que rectum angulum subtendit 120. Quare qualium est EB linea 60 29 et semidiameter excentrici 60, talium etiam erit BN 4 13′.

Rursum quoniam stella distabat a maxima epicycli longitudine gradibus 309 8′, erit reliquus quoque arcus IC graduum 50 52′. Angulus igitur etiam IBC talium est 50 52′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 101 44′. Erat autem etiam EBF, hoc est IBT, angulus 12 58′, et reliquus igitur TBC talium erit 88 46′ qualium angulus CEB demonstratus est 8. Reliquum ergo etiam BCN angulum 80 46′ earundem habebimus. Quare arcus quoque linee BN talium erit 80 46′ qualium est circulus qui BCN rectangulo circumscribitur 360, ipsa vero linea BN talium 77 45′ qualium est BC que rectum angulum subtendit 120. Qualium igitur BN linea 4 13′ demonstrata est, et semidiameter excentrici 60, talium habebimus BC semidiametrum epicycli 6 30′ proxime, collectumque ita nobis est quod maxima Saturni longitudo 23 gradus Scorpionis in principio imperii Antonini obtinebat, quodque Quodque] corr. ex quod G qualium est semidiameter defferentis epiciclum excentrici 60, talium etiam est que est inter centra zodiaci et excentrici qui motum equalem facit 6 50′ et semidiameter epicycli 6 30′ earundem, que nobis erant invenienda.

〈XI.7〉 Capitulum VII: De periodicorum Saturni motuum emendatione

Cum autem reliquum sit, ut emendationem periodicorum motuum demonstremus, cepmius ad hoc rursus unam de priscis observationibus quam non ambigue conscriptam reperimus, in qua declaratur quod in 20o anno secundum Chaldeos Xanthyci die quinto vesperi fuit Saturni stella sub australi Virginis humero digitis duobus, et est annus a Nabonassaro 519 Tybi secundum Egyptios die 14 vesperi, in quo Solem medium invenimus in 6 10′ gradibus Piscium fuisse, sed fixa etiam que est in australi Virginis humero in nostro quidem observationis tempore in 13 6′ Virginis gradibus erat. In tempore autem observationis exposite, quoniam annis 366 congruunt fixarum motui gradus 3 40′, in Virginis gradibus 9 30′, totidem igitur Saturni stella etiam obtinebat, propterea quod australior erat quam ipsa fixa duobus digitis. Similiter quoniam maxima eius longitudo in 23o gradu Scorpionis tempore nostro esse demonstrata est, debebat tempore observationis exposite 19 20′ Scorpionis gradus obtinuisse. Unde colligitur quod apparens stella tunc a maxima