usque ad xviiiim Adriani annum Chiach die secundo sequente tertio ante mediam noctem hora una equali annorum est egyptiacorum 854 et dierum 73 et horarum simpliciter quidem 23 50′, exquisite autem et ad equales dies naturales 23 3′, estque totus dierum numeris 311783 et horarum equalium 23 3′, quibus per diurnos diurnos] corr. ex diuarnos A medios motus sine equatione iam nobis expositos convenire integris reiectis circulis invenimus longitudinis quidem gradus 224 46′, inequalitatis vero gradus 52 31′, et sic longitudinis motus idem invenitur illi qui per expositas observationes a nobis collectus est, inequalitatis vero 17 sexagesimis excedit. Quare antequam tabulas conscriberemus, ut diurni motus emendarentur, 17 sexagesimas per multitudinem dictarum dierum partiti et uni diei convenientes partes 0 0′ 0′′ 0′′′ 11′′′′ 46′′′′′ 39′′′′′′ subtraximus a diurno medio motu inequalitatis qui ante emendationem habebatur, et sic invenimus emendatum esse graduum 13 3′ 53′′ 56′′′ 15′′′′ 51′′′′′ 59′′′′′′, et his consequenter reliquam tabularum compositionem absolvimus.
〈IV.8〉 Capitulum VIII: De locis equalium Lune motuum longitudinis et inequalitatis in tempore Nabonassari
Verum ut etiam motus eorum in eundem primum Nabonassari Nabonassari] corr. ex Nabonasari G annum et in prime diei Thot secundum Egyptios meridiem reducamus, cepimus tempus quod est inde usque ad medium secunde antiquarum eclipsium tempus que, ut diximus, fuit secundo Mardocempadi anno Thoth xviiia decimanona sequente 50′ equalis hore sexagesimis ante mediam noctem. Id tempus colligitur esse annorum egyptiacorum egyptiacorum] corr. ex egiptiacorum G 27 dierum 17 et horarum simpliciter simul et exacte 11 6′ proxime cui adiacent integris circulis reiectis longitudinis quidem gradus 123 22′, inequalitatis vero gradus 103 35′. Hos si a gradibus locorum medii temporis eclipsis secunde alteros ab alteris convenienter subtraxerimus, habebimus quod in primo Nabonasari anno Thoth secundum Egyptios prima in meridie Luna medie fuit secundum longitudinem quidem 11 22′ gradus Thauri, inequalitatis vero a maxima epicycli longitudine habebimus gradus 268 49′, distantie autem gradus 70 37′. Sol enim in eodem tempore 0 45′ Piscium gradus obtinuisse demonstratus est.
〈IV.9〉 Capitulum VIIII: De emendatione mediorum motuum latitudinis Lune et de locis ipsorum in primo Nabonassari anno
At longitudinis quidem et inequalitatis periodicos