a constituto loco rursus sunt 365 et dies 203 et equales hore simpliciter quidem 8 15′, exacte vero 7 50′, quo in tempore invenimus Solem exacte optinuisse Geminorum gradus 21 46, Lunam autem Sagitarii medie quidem gradus xxiii 58′, exacte vero 21 48′, secundum inequalitatem enim 27 37′ a maxima epicycli longitudine distabat. Colligitur autem distantia a prima ad secundam eclipsim dierum 177 et horarum equalium 13 36′, in quibus Sol motus fuit graduum 173 28′. Sed Hypparchus demonstravit quasi numerus dierum distantie fuisset 177 et horarum equalium 13 461′ et graduum 173 octava unius gradus parte minus.
Tertiam ait fuisse in magistratu Evandri apud Athenienses mense primo Possideone Thoth secundum Egyptios die xvi sequente 17 et defecit, ut ait, tota incipiens ab ortu estivo quatuor horis transactis, quod tempus etiam a Nabonassaro colligitur annorum 367 Thot die xvi sequente xviio ante mediam noctem horis 2 30′. Sed cum Sol duas Sagittarii peregerit partes, hora noctis in Babilone temporum est 18 proxime, quare 2 30′ hore temporales tres equales horas faciunt, et sic principium eclypsis fuit post meridiem diei 16 horis 9 equalibus, et quoniam tota defecit, totum quidem tempus quatuor horarum equalium fuit et medium tempus videlicet post meridiem horis xi, quare medium tempus in Allexandria debet fuisse post eandem meridiem horis equalibus 70 10′. Est autem tempus a locis constitutis annorum 366 dierum 15 et horarum equalium simpliciter quidem 10 10′, exacte vero 9 50′, in quo tempore invenimus Solem exacte, hoc est vero suo motu, obtinuisse Sagittarii gradus 17 30′ et Lunam medie quidem Geminorm gradus 17 21′, exacte vero 17 28′, secundum inequalitatem enim 181 12′ gradus a maxima epicycli longitudine distabat. Colligitur autem etiam a secunda ad tertiam eclipsim tempus dierum 177 et horarum equalium 2, graduum vero 175 44′. Sed hanc distantiam Hypparchus rursum supposuit dierum 177 et horarum equalium 1 40′, graduum vero 175 8′. Apparet igitur in comptutationibus distantiarum errasse: in tempore quidem sextam et tertiam hunius equalis hore partem, in gradibus vero 36 sexagesimis gradus unius proxime in utraque distantia, que non parvam in quantitate proportionis differentiam facere possunt.
Sed transeamus nunc ad tres eclipses postremo sibi positas et Allexandrie observatas, ut ait, quarum primam asserit fuisse anno 54 secunde secundum Calippum periodi periodi] pereriodi A Messori secundum Egyptios die 16, et incepit Luna deficere ante ortum suum per mediam horam, repletaque rursus fuerat in tertie hore medio