—medietatem enim unius habet volutionis—, sin autem ad orizontem siquidem equinoctialis supra verticem est idem rursus efficitur, —medietatem enim volutionis similiter continet, paralelique omnis tunc non solum a meridiano, verum etiam ab orizonte in duo equalia dividuntur. In aliis autem declinationibus nec tempus semicirculi super terram nec semicirculi sub terra equale in omnibus sibi ipsi est, neque in singulis quod super terram est illi quod sub terra nisi solum in ipso equinoctiali qui solus etiam in sphera declivi in duo equalia secatur ab orizonte ceteri omnes indissimiles atque inequales arcus secantur. His consequenter tempus etiam ab ortu vel occasu ad medium usque celi equale tempori est illi quod ab eodem medio celo ad ortum vel occasum est, propterea quod meridianus portiones parallelorum que super terram vel sub terra sunt equaliter dividit. Ab ortu autem vel occasu ad utranque medii celi partem tempus in declivi quidem sphera inequale, in recta vero equale est, propterea quod portiones integre que super terram sunt his que sub terra equales hic solum sunt. Unde in recta quidem sphera que simul in medio celo sunt simul etiam oriuntur atque occidunt, donec fiat progressus ipsarum in polis zodiaci sensibilis, in declivi autem que simul in medio celi sunt nec simul oriuntur nec simul occidunt, sed australiores semper posterius quam borealiores oriuntur et prius occidunt.
Aspectus autem fixarum qui simul ad terram et ad planetas aut partes zodiaci conspiciuntur communiter quidem vel a cooriendo capiuntur, vel quoniam simul in medio celi sunt, vel quoniam simul occidunt aut cum aliqua erraticarum aut cum aliqua zodiaci parte, proprie vero aspectus ipsarum ad Solem novem modis percipiuntur.
Primus est qui matutinus subsolaris vocatur, quando stella in orientali orizonte una cum Sole invenitur; huius alius quidem orientalis non apparens et succedens ortus vocatur, quando stella in ocultationis principio post Solem confestim oritur, alius orientalis orientalis] post corr. G verusque cohortus, quando stella simul cum Sole in orientali orizonte eadem in parte invenitur, alius orientalis precedens ortus atque apparens, quando stella incipiens apparere ante Solem oritur.
Secundus aspectus est qui vocatur matutina media celi locatio, quando stella, Sole in orientali orizonte orizonte] corr. ex orizone G locato, in meridiano vel sub terra vel super terram invenitur; huius etiam alius succedens in medio celi orientalisque locatio et non apparens vocatur, quando