PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 178v

Facsimile

propterea quod GTF angulus reliquorum ad semicirculum demonstratus est graduum 44 21′, medium vero stelle motum a maxime longitudinis puncto epicycli M, hoc est arcum MC, graduum 171 25′, propterea quod angulus TGN demonstratus est talium 8 35′ qualium quatuor recti sunt 360, cum sit in centro epicycli, et sic arcus quidem CL ex stella C ad minimam longitudinem L eorundem fit graduum 8 35′, arcus vero a maxima longitudine M ad stellam C reliquorum ad semicirculum 171 25′, ut propositum est.

Et ita factum nobis una cum aliis perspicuum est quod in tempore tertie oppositionis, hoc est in secundo anno Antonini Epiphi secundum Egyptios die 12o sequente 13o ante mediam noctem duabus horis equalibus distabat stella Martis secundum longitudinem quidem medie a maxima excentrici longitudine gradibus 135 39′, secundum inequalitatem vero a maxima epiycli longitudine gradibus 171 25′.

〈X.8〉 Capitulum VIII: Demonstratio magnitudinis epicycli Martis

Cum autem consequens sit ut magnitudinis etiam epicycli proportionem demonstremus, observavimus ad hoc stellam Martis post tertie oppositionis tempus tribus diebus proxime, hoc est secundo Antonini anno Epiphi secundum Egyptios die 15o sequente 16o ante mediam noctem tribus horis equalibus. Erat enim secundum astrolabium in medio celi 20us Libre Libre] corr. ex Libere G gradus et Sol medio motu 5 27′ Geminorum gradus tunc obtinebat. Spica igitur stella in suo situ perspecta, Mars cernebatur in gradibus Sagittarii 1 36′. In eodem vero tempore a centro quoque Lune distare ad successionem similiter videbatur gradibus 1 36′, et erat medius Lune motus tunc in 4 20′ gradibus Sagittarii, verus autem in 29 gradibus Scorpionis. Secundum enim inequalitatem 92 gradibus a maxima epicycli longitudine stabat. Apparens autem erat in principio Sagittarii, ut etiam hinc Mars, sicuti perspiciebatur, 1 36′ gradus Sagittarii obtinuisse ostendatur. Patet igitur quod distabat a minima longitudine ad precedentia gradibus 53 54′. Continentur autem in tempore quod fuit inter tertiam oppositionem et hanc observationem longitudinis gradus 1 32′ et inequalitatis 1 21′ proxime. Quos si addiderimus demonstratis tertie oppositionis motibus, habebimus in huius observationis tempore distantem Martis stellam a maxima excentrici longitudine gradibus quidem longitudinis 137 11′, inequalitatis vero a maxima epicycli longitudine gradus 172 46′.

His ita suppositis sit