PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 70r

Facsimile

3 15′ proxime.

Patet ergo ab eclipsis prime medio tempore ad medium secunde Solem, Lunamque videlicet, integris circulis reictis, motos fuisse gradibus 349 15′, a medio vero secunde ad medium tertie gradus 169 30′. Distantia etiam interiacentium temporum a primo quidem ad secundum 354 dies continet et horas insuper simpliciter quidem considerantibus 2 30′, ad equales autem naturales dies reducentibus 2 34′. A secundo vero ad tertium dies 176 et horas equales, simpliciter quidem 20 30′, exquisite vero 20 12′. Movetur autem Luna equaliter (nulla enim sensibilis in tanto tempore differentia erit, etiam si proximos verorum redituum sequemur) in diebus quidem 354 et horis 2 34′ equalibus, inequalitatis quidem reiectis circulis gradus 306 25′, longitudinis autem gradus 345 51; at vero in diebus 176 et equalibus horum 20 12′, inequalitatis quidem gradibus 150 26′, longitudinis autem gradus 170 7′ proxime. Patet igitur quod 306 25′ gradibus epicycli in prima distantia addiderunt ad medium Lune motum gradus 3 24′, secunde autem distantie gradus 150 26′ subtraxerunt a medio motu gradus 0 37′.

His suppositis, sit epicyclus Lune ABG circulus, et sit A punctum in quo Luna erat in medio tempore prime eclipsis, B vero in quo erat in medio tempore secunde eclipsis, G autem in quo similiter erat in medio tempore tertie eclipsis. Intelligatur autem Lune in epicyclo transitus ex B ad A et ex A ad G fieri, ut arcus quidem AGB quem a prima eclipsi ad secundam pertransivit, qui 306 25′ graduum est addat ad medium motum gradus 3 24′. Arcus vero BAG, quem a secunda eclipsi ad tertiam pertransivit, quique graduum est 150 26′ subtrahat a medio gradus 0 37′, et propterea motus etiam ex B ad A qui graduum est 53 35′ sub〈t〉rahat subtrahat] subrahat A a medio eosdem 3 24′ gradus, arcus autem ex A ad G qui graduum est 96 51′ addat ad medium motum 2 47′. Quod igitur non est possibile minimam epicycli longitudinem esse in arcu BAG, inde perspicuum est, quod et subtrahendi vim hic arcus habet et minor semic〈i〉rculo semicirculo] semicurculo A sit. Maximus enim motus in minima longitudine necessario esse supponitur. Quoniam ergo in arcu BEG omnino est, accipiatur centrum tam circuli qui per medium signorum est quam eius qui defert centrum epicycli, et sit illud D, et protrahantur ab eo ad trium eclipsium puncta linee DA et DEB et DG. Universaliter ergo ut etiam ad similes demonstrationes traductionem huius speculationis facilem faciamus, sive per epicycli ut modo, sive per excentricitatis suppositionem demonstremus, centro D tunc intus accepto, una quidem protrahendarum trium linearum