PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 80v

Facsimile

borealis terminus, principium Arietis, et Solis medius motus. In diurno igitur motu totam superficiem assero ab A puncto ad D circa centrum E tribus sexagesimis proxime ad precedentia moveri, ut borealis terminus in gradus 29 57′ Piscium pervenerit. Cum autem etiam duo etiam contrarii motus a linea simili linee EA circa E rursus zodiaci centrum equaliter fiant, in diurno similiter dico motu lineam quidem que est per centrum excentrici similem linee E equaliter ad precedentia signorum circumductam ad lineam ED maximam quidem excentrici longitudinem ad D punctum deferre et circa F centrum describere DI excentricum, ita ut faciat arcum AD graduum 11 9′, eam vero lineam que per centrum epicycli est equaliter rursum ad successionem signorum versus EB circumductam centrum quidem epicycli deferre ad I, arcum vero AB facere graduum 13 14′, ut I centrum epicycli a boreali quidem termino 13 14′ latitudinis gradibus distare perspiciatur, a principio autem Arietis 13 11′ longitudinis gradibus, eo quod A borealis terminus interea in 29 57′ Piscium gradus pervenerit, ex puncto vero D, hoc est a maxima excentrici longitudine, collectos utriusque AD et AB arcuum gradus 24 23′, qui distantie diurne duplices sunt. Sic igitur quoniam utrique motus qui est per B et qui est per D in medietate medii temporis menstrui unam restitutionem adinvicem faciunt, patet quod in quarta eiusdem temporis parte et ad hec in media et quarta diametraliter omnino inter se opponentur, idest in mediis quadraturis, centrum epicycli quod est in EB diametraliter opponetur ED maxime longitudini excentrici in minima eius longitudine factum.

Cum hec ita se habeant, perspicuum est quod penes excentricum quidem, hoc est penes dissimilitudinem DB arcus ad arcum DI, nulla differentia erit penes equalem motum linee EB. Non enim DI excentrici, excentrici] corr. ex centrici G sed DB circuli qui per medium signorm est arcum equaliter pertransit, quoniam non circa F excentrici centrum, sed circa E circumducitur, penes autem solam differentiam que per epicyclum ipsum efficitur: nam, eo quod propinquior terre fiat, auget semper inequalitatis differentiam equaliter secundum subtractionem et additionem anguli ipsum intercipientis iuxta visum qui angulus in propinquioribus terre positionibus maior efficitur. Nulla igitur omnino penes suppositionem primam differentia erit, quando centrum epicyli in A longitudine maxima erit, quod fit in coniunctionibus et oppositionibus Lune mediis.

Si etiam circa centrum A epicyclum MN