maximus per centra utrorumque describitur distat sexagesimis 31 20′ et a nodo in obliquo circulo gradibus 6 secundum expositam proportionem 11 30′ ad unum, tunc primum in contactu Solis Luna fit. Propterea in primis versibus ordinum ponemus in primo quidem ordine gradus 84, in 2o vero gradus 276, in ultimis autem versibus in primo rursus ordine gradus 96, in secundo vero gradus 264. Et quoniam duodecime parti solaris diametri ab obliquo circulo 30 proxime sexagesime dantur, per totidem minuemus augebimusve binos propositos ordines ab extremitatibus incipientes, ita ut in mediis versibus 90 gradus et 270 collocemus. Tertius autem ordo magnitudines obscurationum continebit, ita ut in extremis versibus 0 0 primi contactus initia ponantur, et deinceps digitus unus pro duodecima diametri parte, similiterque incremento per unum facto usque ad medium versum, ad quem duodecim digitorum numerus perveniet. Quartus autem ordo transitus Lune continebit qui fiunt in singulis obscurationibus, nunquam tamen computatis neque Solis interea motibus neque Lune diversitatibus. Secundam vero solarium eclipsium tabulam qua ecliptici Lune termini in minima longitudine continentur sicuti primam in ceteris ordinabimus, sed 27 versuum et quatuor ordinum similiter faciemus, propterea quod semidiameter Lune in hac distantia talium sexagesimarum demonstrata est 17 40′′, qualium est solaris semidiameter 15 40′′. Quando igitur primum ad Solis contactum venit, tunc centrum eius a solari rursus centro 33 20′′ sexagesimis distat et a nodis in obliquo circulo gradus 6 24′. Fiunt itaque in extremis versibus apparentes latitudinis numeri 83 36′ et 276 24′ et rursum 96 24′ et 263 36′. Digitorum autem numerus in medio versuum similem duodecim digitorum excessum et aduc quatuor quintas continebit, quoniam more quoque transitus fit.
Utrasque autem lunares tabulas 45 versuum et quinque ordinum faciemus, et in prima numeros latitudinis Lune, prout in maxima longitudine est, apponemus. Nam quoniam semidiameter Lune in hac longitudine 15 40′ demonstrata est, umbre vero semidiameter 40 44′ earundem, ut, quando primum a Luna tangitur umbra, tunc centrum Lune a centro quidem umbre in circulo qui per centra utrarumque maximus describitur 56 24′′ sexagesimis distet, a nodis autem in obliquo circulo gradibus 10 48′, ideo in primis versibus 79 12′ numerum et 280 48′ conscribemus, in ultimis vero 100 48′ et 259 12′, et eodem modo ut prius augebimus minuemusve ipsos sexagesimis que dantur duodecime parti lunaris