PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 94v

Facsimile

loco autem planete per observationem cognito et ex loco oppositi augis, scietur angulus GEK. Prius autem notus erat angulus GEB. Quare relinquetur angulus BEK scitus, qui denique demptus ex angulo TBK relinquet angulum BKE cognitum. Et cum angulus N sit rectus, erit utriusque linearum EB et BK respectu BN nota proportio; quare BK semidiameter epicicli respectu EB nota erit. Sed erat EB respectu semidiametri ecentrici nota. Quare etiam BK respectu eiusdem data veniet, quod expectabatur demonstrandum. Invenit autem Ptolemeus semidiametrum epicicli 11 partium et 30 minutorum huiusmodi de quibus 60 habet semidiameter ecentrici.

⟨XI.8⟩ 8. Ut medii motus Iovis invento certiores habeantur ingenium fatigare.

Quemadmodum in Marte illud attentando attentando] corr. ex attemtando processimus, hic pergemus, eligentes considerationem unam que nos locum Iovis doceat quam certissime. In anno itaque 45to secundum tempus Dionisii die decimo mensis nominati Iuvenum, Ptolemeo recitante, videbatur stella Iovis cooperire stellam fixam Cancri cui Asinus Meridianus nomen est. Fuit autem hec consideratio in anno 83o a morte Alexandri, 17mo die mensis Athica undecimi scilicet transacto, in matutino diei 18vi, dum medio cursu suo Sol esset in 9 gradibus et 56 minutis Virginis. Huius stelle fixe locus erat in anno primo Antonini in 11 gradibus et 20 minutis Cancri. Sed precessit hec consideratio in 378 annis fere, quibus secundum numerationem Ptolemei de motu octave sphere respondent tres gradus et 47 minuta. Quare in ipsa consideratione locus stelle fixe, qui et Iovis locus erat, fuit in 7 gradibus et 33 minutis Cancri. Similiter quia locus augis Iovis Ptolemei tempore fuit in 11 gradibus Virginis, in hac consideratione oportuit fuisse in 7 gradibus et 13 minutis eiusdem. Nunc proposito parata est via nostro.

Pingamus ecentricum ABG super centro D, in cuius diametro AG per augem et eius oppositum transeunte sit punctus E centrum mundi et Z centrum motus equalis. Sitque epiciclus descriptus super puncto B, in cuius circumferentia punctus T planetam in consideracione ipsa representet, ductis lineis ZBH, DB, EB, ⟨ET,⟩ et BT. Et supra lineam ET perpendicularis demittatur a puncto D D] we would expect ‘B,’ but it is not in the witnesses que sit BN. Hec continuetur donec occurret linee DS equedistanti EN ita ut angulus S fiat rectus. Ducantur preterea due perpendiculares DM et ZK ad duas lineas ET et DB. Linea autem medii motus Solis in hac consideratione sit EL. Quia itaque locus augis notus est cum loco Solis medio et loco planete vero, erit angulus LET notus et ei coalternus BTE. Sed angulus N est rectus, ergo latus BN trianguli TBN notum erit respectu BT. Item propter locum augis notum et locum planete datum, angulus DET scietur. Sed angulus M est rectus, ergo DM respectu DE nota, cui quidem