diebus, 8 horis, et duabus quintis unius de tempore differenti, sed de mediocri 8 hore et medietas sexte unius hore. In prima itaque eclipsi distabat Luna a longitudine longiori epicicli 100 gradibus 19 minutis, in secunda 251 gradibus 56 minutis. Ideoque in prima fuit cursus verus minuens ex medio 5 gradus. In secunda fuit cursus verus addens super medium 4 gradus et 53 minuta. Quare in intervallo duarum eclipsium, scilicet in 615 annis Egipciis, 133 diebus, 21 horis et 50 minutis unius, fiet cursus Lune in latitudine verus continens integras reditiones, sed cursus medius in latitudine minuet a vero revolutionum integrarum aggregatum ex ambabus diversitatibus, scilicet 9 gradus et 53 minuta. Sed secundum numerationem quam posuit Ipparchus Ipparchus] corr. in Hipparchus in predicto intervallo, minuit cursus medius in latitudine a vero 10 gradus 2 minuta. Fit igitur cursus medius in latitudine in predicto intervallo maior in 9 minutis eo quem assignavit Ipparchus, Ipparchus] corr. in Hipparchus que divisa per dies intervalli, scilicet 224,609, fere ostendunt addendum super motu medio latitudinis in uno die posito ab Ipparcho Ipparcho] corr. in Hipparcho ut exeat cursus rectificatus.
⟨IV.16⟩ 16. Distantiam Lune a nodo secundum cursum latitudinis medium atque verum per eclipses indagare atque radicem medii motus in latitudinem ad principium datum firmare.
Assumpsit ad hoc sciendum Ptolemeus eclipses duas, unam ex eis quam diximus, secundam trium antiquarum, scilicet que fuit in secundo anno Mardochei transactis 18 diebus mensis Thuz ante medium noctis Alexandrie medietate hore et tertia, in qua eclipsati sunt tres digiti a parte meridiei. Et fuit a principio annorum Nabuchodonosor 27 annis Egiptiis, 17 diebus, 11 horis, et sexta hore de utroque tempore, et distantia Lune a longitudine longiore epicicli sui 12 gradus 24 minuta, que minuebat a cursu medio 59 minuta. Aliam assumpsit que fuit in anno 20mo annorum Darii, qui regnavit post Philippum, 28vo die mensis Tuz Egiptiorum, cuius mane fuit dies 29nus ante medium noctis Alexandrie per unam horam, in qua eclipsati sunt similiter tres digiti a parte meridiei. Et fuit a principio annorum Nabuchodonosor 245 annis, 327 diebus, 10 horis et medietate et quarta de tempore differenti, sed de mediocri 10 horis et quarta hore. Et distantia Lune a longitudine longiori epicicli sui 2 gradus 44 minuta minuens a medio motu 13 minuta. Intervallum itaque ambarum eclipsium fuit 218 anni, 309 dies, 23 hore, et duodecima unius fere, in quo tempore medius cursus latitudinis per numerationem habet ultra revolutiones integras 160 gradus 4 minuta.
Sit igitur circulus Lune declivis ABG super diametro AG, nodus nodus1] corr. ex notus Capitis A, nodus Caude G, et B sit maxima declinatio huius declivis circuli ab ecliptica. Arcus AD sit equalis arcui GE ita ut Luna in eclipsi prima sit super D, in secunda super E. Item sit DZ distantia medii loci Lune a vero in prima eclipsi, et in secunda sit EH. Fiet itaque arcus ZH 160 gradus 4 minuta. Sed ZD est minuta 59, ideo HD est 161 gradus 3 minuta. HE autem est 13 minuta. Fiet ideo