PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 38r

Facsimile

angulum 5 graduum et unius minuti. Propter variam itaque proportionem quam invenit, Ipparchus existimavit quod via epicicli aliud diverstitatis daret a diversitate quam dat via ecentrici, sed cum illud non posset esse, necesse fuit in numeratione eclipsium eum errasse.

Dicamus itaque eclipses tres quibus usus est in via prima. Prima harum fuit Lune parva parte eclipsata annis Nabonassaris 365, diebus 25, horis 18, minutis 30 temporis differentis, sed mediocris horis 18 minutis 15 in Alexandria, in qua Sol reperitur fuisse secundum numerationem in 28 gradibus 18 minutis Sagittarii, Luna vero in 28 gradibus 17 minutis Geminorum. Sed medius Lune tunc fuit in 24 gradibus 20 minutis Geminorum. Argumentum autem Lune 227 gradus 43 minuta. Secunda fuit annis 365 Nabonassoris, diebus 203, horis 8, minutis 15 de tempore differenti, sed mediocri horis 7 minutis 50. In hac Sol per numerationem reperitur fuisse in 21 gradibus 46 minutis Geminorum, Luna in 21 gradibus 46 minutis Sagittarii. Sed secundum motum medium Luna fuit in 23 gradibus 55 minutis Sagittarii; argumentum Lune 27 gradus 37 minuta. Tertia fuit universalis in annis Nabonassoris 366, diebus 15, horis 10, minutis ⟨10⟩ temporis differentis, sed mediocris horis 9 minutis 50, in qua Sol per numerationem reperitur fuisse in 17 gradibus 29 minutis Sagittarii; Luna in 17 29 Geminorum; sed secundum medium motum Luna in 22 gradibus 28 minutis Geminorum; argumentum Lune 81 gradus 12 minuta. Intervallum igitur primum fuit 177 dies, 13 hore, 35 minuta temporis mediocris, et verus ⟨motus⟩ Solis in eo 173 gradus 28 minuta. Intervallum secundum 177 dies hore 2 temporis mediocris, et verus Solis motus in eo 175 gradus 43 minuta. Ipparchus Ipparchus] corr. in Hipparchus autem dixit intervallum primum fuisse 177 dies, horas 13, et tres quartas unius, et cursum verum Solis in eo 172 gradus 53 minuta. Intervallum secundum dixit fuisse 177 dies, horam unam, et 40 minuta et cursum verum Solis in eo 175 gradus et 7 minuta. Erravit igitur in tempore intervalli in tertia unius hore fere et in cursu Solis in tribus quintis unius gradus fere.

Usus est etiam tribus eclipsibus aliis. Prima fuit annis Nabonassaris 546, diebus 345, horis 7 temporis differentis, sed mediocris horis 6 minutis 30, Sole secundum numerationem in 26 gradibus 6 minutis Virginis; et Luna in 26 gradibus 7 minutis Piscium, sed secundum medium motum Luna in 22 gradibus Piscium; argumentum Lune 13 graduum 13 minutorum. Secunda fuit universalis annis Nabonassoris 547, diebus 158, 13 horis et tertia utriusque temporis, Sole secundum numerationem in 26 gradibus 17 minutis Piscium; Luna in 26 gradibus 17 minutis Virginis, sed medius Lune in primo primo] 1 W gradu 7 minutis Libre; argumentum Lune 109 gradus 24 minuta. Tertia fuit eciam universalis annis Nabonassaris 547, diebus 334, horis 14 et quarta temporis differentis, sed mediocris horis 13 et tribus quartis unius, Sole per numerationem in 15 gradibus 12 minutis Virginis; Luna in 15 gradibus 13 minuta Piscium, sed medius Lune in 10 gradibus 24 minutis Piscium; argumentum Lune 249 gradus 9 minuta. Intervallum igitur primum fuit 178 dies, 6 hore, 50 minuta temporis mediocris, et verus motus Solis in hoc 180 gradus 11 minuta. Secundum fuit 176 dies, hore 0, minuta 25 temporis mediocris; verus Solis cursus in eo 168 gradus 55 minuta. Ipparchus Ipparchus] corr. in Hipparchus autem dixit intervallum primum fuisse 178 dies horas 6 et cursum Solis verum in eo 180 gradus 11 minuta. Et secundum intervallum dixit