PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 107r

Facsimile

Venus et Mercurius, deprehendit quod centro epicicli in auge ecentrici constituto eandem haberet planeta latitudinem in auge epicicli vera existens quam in eius opposito. Simile repperit centro epicicli in opposito augis ecentrici manente. Hec autem latitudo in Venere quidem ad ambos epicicli dictos situs erat septentrionalis, in Mercurio vero meridionalis. Unde liquidum erat quod tota diameter epicicli per augem eius et oppositum transiens et ideo etiam centrum epicicli in Venere quidem versus septentrionem tenderet, in Mercurio autem ad meridiem, quod accidere nequit nisi pars ecentrici que tunc epiciclum continet eo declinet. Postea vero alios planete in epiciclo situs observare studuit, epiciclo tamen in auge ecentrici manente; potissime tamen maximas planete a Sole longitudines et matutinas et vespertinas advertendas censuit. Invenit igitur epiciclo Veneris in auge ecentrici constituto longitudinem vespertinam pluris declivitatis ad septentrionem quam longitudinem matutinam; contrarium vero huius expertus est in opposito augis ecentrici. Ibi enim plus ad septentrionem tendere notavit longitudinem matutinam quam vespertinam. Sed in Mercurio aliter. In auge enim ecentrici longitudinem eius vespertinam plus ad meridiem reperit declinatam quam longitudinem matutinam, in opposito vero augis ecentrici huius contrarium.

Non pigrius inde experimenta habuit dum epicicli centrum in altero nodorum situaretur. Consideravit enim quod planeta utrinque ab auge epicicli per quartam circuli distans nullam ab ecliptica haberet latitudinem; in auge vero atque eius opposito latitudine non careret, et quidem differenter. Vidit enim quod longitudo propior epicicli Veneris in parte ecentrici sinistra, ubi scilicet est motus longitudinis diminutus, declivior esset ad meridiem quam eius longitudo longior. Contrarium autem in reliquo nodo; ibi enim longitudo propior epicicli declivior erat ad septentrionem. Has autem latitudines in Mercurio per omnia contrarias invenit. In nodo enim medietatis ecentrici sinistre longitudo propior epicicli declivior erat ad septentrionem quam longitudo longior; econverso autem in reliquo nodo.

Summatim igitur intelligemus utriusque istorum duorum ecentricum ab ecliptica declinationem pati non quidem fixam sed variatam, cuius quidem mutatio cursum epicicli verum imitatur. Epiciclo enim in auge ecentrici aut eius opposito existente, maxima est huiusmodi deviatio. Eo autem ab hoc situ recedente pedetentim minuitur donec nulla fiat sed tota superficies ecentrici in superficie ecliptice situetur, dum scilicet centrum epicicli in altero nodorum fuerit. Inde vero recedens iterum deviatio ecentrici crescere incipit. In Venere quidem ut dictum est semper versus septentrionem; in Mercurio autem versus meridiem. Epiciclus vero hoc habet varietatis. In nodis diameter eius per augem et eius oppositum transiens non in superficie deferentis est sed ad eam inclinatur. In auge autem ecentrici atque eius opposito tota illa diameter in superfitie superfitie] i.e. ‘superficie’ ecentrici sita est. Diameter vero epicicli orthogonalis ad dictam diametrum, ⟨in⟩ eo situ scilicet augis ecentrici aut eius