et semidiametrici semidiametrici] semidiametri W ecentrici note fiunt. Ex semidiametro autem BD et linea DM, cognita redditur linea BM, cui si adicies lineam ML, erit tota BL scita. Ex qua denique et linea EL invenietur linea EB cum angulo EBL. Prius autem notus fuit angulus AZB, quare reliquus intrinsecus AEB notus erit. Est autem locus verus planete ex consideratione patens et locus augis notus, quare angulus AEK scitus erit. Quo dempto ex angulo AEB relinquetur angulus KEB notus. Unde proporcio linee EB ad BN nota veniet. Item angulus HBK notus est; ipse enim est distantia planete ab auge media epicicli. Ex quo si proiciemus angulum HBT equalem angulo EBL prius noto, manebit angulus TBK scitus, et ideo reliquus intrinsecus BKE. Unde proporcio proporcio] iter. but then del. BK ad BN cognita fiet. Sed respectu BN fuit etiam nota EB, ergo BK semidiameter epicicli respectu BE et consequenter respectu semidiametri ecentrici non erit ignota, quod intendebatur. Ptolemeus autem huic epicicli semidiametro 6 partium et 30 minutorum fere mensuram dedit, huiusmodi inquam partium quarum semidiameter ecentrici deferentis epiciclum habet 60.
⟨XI.17⟩ 17. Medios Saturni motus admodum certos efficere.
Que pro Marte et Iove aperta est via ad intentum nos perducet si prius per considerationem locum Saturni verum acceperimus. In anno itaque Caldeorum 802o in mense eorum nominato Chestendesim in die quinto circa principium noctis, videbatur Saturnus sub humero meridiano Virginis duobus digitis. Hec autem consideratio fuit in anno a principio Nabonassaris 519o, 14to die mensis Tobi Tobi] corr. ex/in Tybi quinti scilicet transacto, circa principium noctis dum medio cursu Sol pervenisset ad 6 gradus et 10 minuta Piscium. Huius autem stelle fixe secundum numerationem Ptolemei locus fuit in primo anno Antonini in 13 gradibus et 10 minutis Virginis. Sed inter hanc considerationem antiquam et primum annum Antonini fuerunt anni Egiptii fere 366, quibus de motu stellarum fixarum respondent tres gradus et 40 minuta fere, quos si a 13 gradibus et 10 minutis dempserimus, manebit locus huius stelle in 9 gradibus et 30 minutis Virginis. Similiter aux Saturni, que tempore Ptolemei fuit in 23 gradibus Scorpionis, tunc erat in 19 gradibus et 20 minutis fere Scorpionis.
Describamus igitur figuram qualem superius pro Iove posuimus nisi quod epiciclum hic aliter et planetam in epiciclo locumque Solis medium quemadmodum in hac consideratione accidit statuamus. Erat autem in hac consideratione et locus augis notus et locus planete, quare angulus AET cognitus. Sed et medius locus Solis patens, quare angulus AEL inventus; et ideo totus angulus TEL cognitus, cui equalis est propter equedistantiam linearum EL et BT angulus ETB; unde angulus BTN BTN] corr. in †K†TN cognitus. Sed angulus N est rectus. Fit igitur proporcio BT semidiametri epicicli ad BN nota. Sed propter angulum AET notum sive AEM et angulum M rectum, fit proporcio DE ad DM nota. Utraque igitur linearum DM et BN respectu semidiametri ecentrici nota erit. Est autem DM equalis NS; hinc tota BS cognita. Cum igitur angulus S sit rectus et