PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 31r

Facsimile

principium Capricorni. Ex tabula distantie medii motus a vero, fiet LK 58 minuta 33 secunda, KH 58 minuta 35 secunda. Ex tabula ascensionis recte erit RQ 58 minuta 49 secunda, QP 58 minuta 38 secunda. Quia itaque RQ excedit LK, etiam QP excedit KH, sunt adhuc dies differentes maiores mediocribus. Erit N, scilicet 21us gradus Aquarii, ante principium diminutionis quesitum. Item si pones N 21 gradus Aquarii et 15 minuta, invenies LK 58 minuta 34 secunda, KH 58‌1…KH] i. m. 58 minuta 35 secunda, RQ vero 58 minuta 46 secunda, QP et HK et HK] del. 58 minuta 35 secunda. Cum itaque ante punctum N iam dies differens maior sit mediocri et in puncto N sint equales quod additamenta verum et medium sint equalia, fiet hoc nostro tempore principium diminutionis dierum differentium a mediocribus in 21 gradibus 15 minutis Aquarii, quod querebamus.

Mutabitur tamen successu temporis secundum augis mutationem. Habito principio tali facile compones tabulam equationis dierum. Posui namque namque] corr. in nanque principium in fine 21 Aquarii. Feci deinde arcum NM unum gradum, post duos, deinde tres, et sic ad complementum circuli. Et arcui NM quesivi correspondentiam KH et QP, invenique KH semper maiorem QP. Eorum differentiam tabulavi, nam ipsa est equatio dierum, addenda quidem ad tempus mediocre ut dies differentes exeant, et a differentibus minuenda ut tempus mediocre proveniat.

Finis tercii.

⟨IV⟩ ⟨Liber IV⟩