PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 73r

Facsimile

Nonus incipit.

⟨IX.1⟩ Spherae celestes quo ordine habende sint ostendere.

Maiores nostri varias de hoc habuere sententias. Hoc in uno tamen conveniebant omnes quod sphera stellarum fixarum ceteris omnibus planetarum orbibus sublimior esset, sub qua spheram Saturni, inde spheram Iovis, et sub hanc Martis spheram concorditer ordinabant. Lune item infimum deputabant locum et quidem sapienter sive quod solaris eclipsis perhibeatur occasio sive quod diversitatem aspectus inter omnia astra cognitu manifestiorem habeat. De reliquis autem tribus contraversia fuit. Vetustissimi enim sub Marte Solem, sub quo Venerem, et supra Lunam Mercurium ordinabant. Posteri vero qui coniunctionibus Solis cum Venere et Mercurio oculos adiecere crebriores, dum Solis eclipsim Veneris et Mercurii venisse occasionibus numquam sentirent, eos supra Solem locandos censebant. Alpetragius autem, qui motuum diversitates atque eorum apparentes velocitates incurtacione quadam accidere putabat, sub Marte Venerem, sub qua Solem, deinde Mercurium statuebat. Minus enim incurtat Venus a motu primo quam Sol, ut aiebat ex parte quidem epicicli, Mercurius autem plusquam Sol. Harum opinionum ea quam antiqui sectabantur modernis autem autem] del. accepta est. Nec mirum si a Venere et Mercurio Soli sub quo sunt coniunctis, Sol ipse non eclipsetur. Potest namque Soli alter eorum coniungi secundum zodiaci longitudinem, sic tamen quod linea recta Solis et oculi centra continuans per centrum planete non transeat, velut in coniunctionibus luminarium sepe accidit. Quare tunc radios Solis ad oculum venire non prohibebunt. Preterea cum eorum corpora Solis comparatione admodum parva videantur ita quod antiqui Veneris diametrum visualem, referente Albategni, Solis subdecuplam ponebant, et ob hoc superficiem eius visibus nostris obiectam, que ut plana est apud sensum, subcentuplam ad superficiem Solis esse oportet, si posuerimus tria centra Solis, Veneris, et oculi in una recta linea, insensibile erit quod Venus ex superficie Solis visui subtrahet.

Amplius maxima Lune a centro mundi distantia semidiametrum terre 64 fere vicibus continet; minima vero Solis a centro mundi distantia eandem terre semidiametrum 1070 vicibus aut amplius habet. Fiet igitur ut distantia inter duo luminaria sibi quam vicissime vicissime] vicinissime W aproximata aproximata] i.e. ‘approximata’ semidiametrum terre 1006 fere vicibus contineat. Hoc autem spatium natura non sinit vacuum; necessario igitur quoddam celeste corpus ipsum occupabit. Sed id corpus de integritate non erit orbium Solis et Lune. Frustra enim tanta moles in celo permitteretur. Quamobrem spatium illud Veneris et Mercurii duobus orbibus comoditate comoditate] i.e. ‘commoditate’ naturali vendicabitur. Uter autem horum supra alterum situetur nulla certitudine deprehendi potest. Mercurius enim in plerisque climatibus rarissime apparet, et si apparet, id fit quando est circa longitudines medias epicicli. Tunc autem licet habeat diversitatem aspectus, ea tamen multo minor est quam ipsa quam haberet si esset in opposito augis epicicli. Quare huiusmodi diversitas aspectus