PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 51r

Facsimile

49 secunda, et 54 tertia. Per horum motuum additiones ad primas radices, perfecit totam differentiam primam, que est coniunctionum mediarum in annis collectis.

Ad similitudinem huius posuit differentiam secundam, que est oppositionum mediarum. Dixit enim medium mensem lunarem esse 14 dies, 45 minuta, 55 secunda; motumque Solis medium in hoc tempore 14 gradus, 33 minuta, 12 secunda; argumentum Lune medium 192 gradus, 54 minuta, 30 secunda; argumentum latitudinis medium 195 gradus, 20 minuta, 6 secunda. Id diminutum ex radicibus prime coniunctionis primi anni Nabonassaris reliquit radices prime oppositionis medie eiusdem anni Nabonassaris, quibus habitis continuavit eas quoque sicut radices coniunctionum ad 1101mum annum Nabonassaris.

Deinde perfecit differentiam tertiam, que est coniunctionum et oppositionum in annis expansis. Consideravit enim excessum 13 lunationum super 365 dies, et fuit 18 dies, 53 minuta, 51 secunda, 48 tertia; item in hoc tempore 13 lunationum motus Solis medius 18 gradus, 22a minuta, 59 secunda, 14 tertia; argumenti Lune medii 335 gradus, 37 minuta, 1 secundum, 51 tertia; argumenti latitudinis medii 38 gradus, 43 minuta, 3 secunda, 51 tertia. Consideravit etiam spatium 12 lunationum, quod fuit 354 dies, 22 minuta, unum secundum, 40 tertia; et in hoc tempore motum Solis 349 gradus, 16 minuta 36 secunda, et 16 tertia; argumentum Lune 309 gradus, 48 minuta, 1 secundum, 52 tertia; argumentum latitudinis medium 8 gradus, 2 minuta, 49 secunda, 42 tertia. Ex his perfecit tabulam annorum expansorum ad annos 25, aliquando quidem addendo numeris positis in prima linea 12 lunationes cum motibus suis et inde abiciendo 365 dies, aliquando excessum 13 lunationum dictum cum motibus suis. Tunc quidem 12 lunationes cum vidit si excessum dictum addidisset plus una lunatione provenisset.

Tandem tabulam mensium posuit, quam ad 12 extendit. Una enim lunatio fuit 29 dies, 31 minuta, 50 secunda, et 4 tertia, et 20 quarta; in hoc tempore motus Solis medius 29 gradus, 6 minuta, 23 secunda, 1 tertium; argumentum Lune 25, 49, 0, 8; argumentum latitudinis 30, 40, 14, 9. Ex his complevit tabulam mensium via additionis.

⟨VI.3⟩ 3. Usum talium tabularum depromere.

Cum annis currentibus a principio Nabonassaris intra tabulas. Quod si precise inveneris numerum eorum in annis collectis, in directo eorum habebis coniunctionem aut oppositionem mediam in primo mense, scilicet Thoth, scilicet Thoth] corr. ex Thoth scilicet V2 atque motum argumenti Solis medii et argumenti Lune et argumenti latitudinis Lune ad eandem. Si vero supersunt anni ultra collectos proxime minores in tabula repertos, cum eis intra tabulam annorum expansorum, et que in directo eorum inveneris iunge cum eis que cum collectis annis accepisti, quodlibet quodlibet] iter. but then del. quidem suo generi. Et consurget coniunctio vel oppositio media computando tempus a principio mensis Thoth, et motus dicti ad eandem. Deinde per additionem positorum in tabula mensium, habebis quamcumque voles coniunctionem sequentem aut oppositionem.

⟨VI.4⟩ 4. Superationem veram Lune in hora considerare.

Scire preoportet veros motus Solis et Lune in hora. Id communiter