Tercius incipit.
⟨III.1⟩ 1. Ingressum Solis in punctum equinoctii instrumenti adiutorio colligere.
Disponatur quadrans ABC in superficie meridiana sicut in 22 primi huius ostensum est, et cum eo prope equinoctii tempus, quod facile ex meridianis altitudinibus conicies, observa. Note namque prius tibi sunt per observationes tuas regionis tue latitudo, maxima Solis declinatio, etiam ad singula puncta ecliptice declinationes ipse. Ideo si aliquo die altitudo meridiana fuerit precise complementum altitudinis poli in tua regione, scito eo die in meridie equinoctium esse. Per altitudines autem meridianas proxime minorem et maiorem complemento altitudinis poli, si nulla altitudo meridiana precise equalis sit complemento altitudinis poli, reperies horam ingressus Solis in punctum equinoctii sic. Si fuerit iuxta vernale, pro quolibet minuto differentie minoris altitudinis meridiane et complementi altitudinis poli, unam horam accipe, horisque a meridie precedente equinoctium numeratis fit talis ingressus. Si autem iuxta autumnale fuerit, tot horis a meridie precedente equinoctium computatis quot sunt minuta differentie maioris altitudinis meridiane et complementi altitudinis poli, fiet ingressus in equinoctium. Tali tamen observationi autumnali autumnali] autumnale W magis convenit quod tunc aer purior sit. Ingressus vero in puncta tropica difficilioris sunt observationis propterea quod tunc declinatio Solis parum et insensibiliter varietur, propter quod fere ad quatuor dies eadem altitudo Solis meridiana maneat. Sed ingressus in equinoctii puncta magis huic rei commodi sunt quod tunc declinatio Solis plurimum varietur sic ut altitudo meridiana in die 24 minutis unius gradus vel augeatur vel minuatur.
⟨III.2⟩ 2. Anni quantitatem per observationem elicere.
Diversi diversas circa anni quantitatem considerationes habuere. Vetustissimi enim Egiptiorum annum solarem reditionem Solis ad aliquam stellarum fixarum esse dicebant, inveneruntque id fieri in 365 diebus, quarta diei, et 130ma parte diei. Verum hec anni assignatio non convenit propterea quod stelle fixe motum separatum habeant a motu totius, parique ratione reversio Solis ad Saturnum aut Iovem annus dici deberet. Ideoque Ipparchus et Ptolemeus dixerunt annum esse reditum Solis in aliquod punctum equinoctii aut solstitii. Quantum itaque temporis est ab ingressu Solis in punctum equinoctii autumnalis usque proximum eius ingressum in idem punctum tantum quantitatis annus habere dicitur. Verum propter instrumentorum quibus talis talis] tales W ingressus deprehenduntur fallatiam, vix potest vera anni quantitas inveniri nisi per multorum annorum spatium, quantoque inter duas observationes maius temporis intervallum interciderit tanto veratius hanc anni quantitatem reperire poterimus. Hinc Ipparchus reperit quantitatem anni 365 dierum et quarte unius. Ptolemeus vero reperit