PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 56v

Facsimile

eius AB; semidiameter autem Lune sit linea BC ita ut agregatum ambarum semidiametrorum sit ABC; portio ecliptice AD; circulus Lune declivis DE, in quo locus Lune in medio eclipsis sit E. Si itaque latitudo Lune AE sit equalis agregato semidiametrorum, scilicet AC, constat quod Luna continget circulum umbre et nihil eius eclipsabitur. Sed si latitudo Lune AE sit minor linea AC ita tamen ut sit maior linea AB, fiet eclipsis Lune parcialis. Ideo sublata latitudine AE ab agregato semidiametrorum, scilicet AH, remanebit EH, que est equalis FG parti diametri Lune eclipsate. Et cum tota diameter Lune sit nota, constituta ipsa 12 digitorum, constabit quot digitorum sit FG. Hoc fit si duxeris FG in 12 et productum diviseris per diametrum Lune. Si autem latitudo Lune minor esset semidiametro umbre in quantitate semidiametri Lune, fieret eclipsis totalis sine mora, et sic esset 12 digitorum. Quando vero semidiameter umbre excedit latitudinem Lune in pluri quam semidiametro Lune, tunc fit eclipsis totalis cum mora. Quando autem Luna careret latitudine, tunc in medio eclipsis centrum eius esset centrum umbre, fieretque eclipsis Lune maxima que possibilis est, precipue si foret cursu tarda.

Quando itaque voles invenire digitos eclipticos, aufer latitudinem Lune ab agregato semidiametrorum. Reliquum duc in 12, et divide per diametrum Lune. Si proveniunt puncta pautiora 12, erit parcialis eclipsis; si precise precise] erit add. but then del. 12, erit universalis ⟨sed⟩ sine mora; si plura 12, erit universalis cum mora. Conversa huius quoque nota est. Cum velis ex digitis eclipticis et semidiametris Lune et umbre latitudinem cognoscere Lune in medio eclipsis, duc digitos in diametrum Lune visualem et divide per 12. Quod exit aufer ab agregato semidiametrorum, et manebit latitudo quesita. Huius agregatum, agregatum] argumentum W hoc est distantiam a nodo, reperies vel per tabulam tabulam] tabulas W latitudinis Lune vel per proporcionem unius ad 11 et semis vel precisius si voles per triangulum speralem AED. Ex angulo D et latere AE et angulo E, invenies latus AD, hinc ED, quod queritur. Verum in precedenti ostensum est ea insensibiliter differre.

⟨VI.17⟩ 17. Minuta casus minutaque more cum moram habet in eclipsi lunari determinare.

Sit A centrum umbre in ecliptica AB, circulus Lune declivis BE, in quo sit in principio contactus Lune et umbre centrum Lune G, E vero centrum Lune in medio eclipsis. Erit AE ex premissis orthogonalis super BF. Minuta itaque casus que queruntur sunt arcus GE, cui sit equalis arcus EF. Eritque fere finis eclipsis in F, et principium in G. Ductis arcubus magnis AG et AF fiet tam AG quam AF agregatum ex semidiametris umbre et Lune, et AE latitudo Lune in medio eclipsis vel arcus parum ab ea differens ex antepremissa notus. Si tribus arcubus trianguli AEG utaris tanquam rectis lineis, nihil diversitatis erronee sequetur propter horum parvitatem; ideoque quadratum AE aufer a quadrato AG, et remanebit quadratum EG. Quare EG