epicicli et centro mundi per lineas LZ et LD. Deinde statuam angulum ABH equalem angulo AGZ et lineam BH equalem linee BG, producta linea HZ et linea HG. Quia itaque angulus ABH notus est quoniam equalis angulo AGZ propter medium locum Solis et longitudinem longiorem noto, longiorem noto] corr. ex noto longiorem et duo anguli BHG et BGH sunt equales, erit unusquisque eorum notus et linea HG nota respectu BG. Sed et notus est angulus AGZ, quare totus angulus HGZ trianguli HGZ notus est. Et due linee HZ et HG note. Fit igitur GZ respectu HZ et BG sive GD nota. Sed et angulus DGZ notus est, quare linea ZD respectu DG et ideo respectu HZ nota erit. Angulus quoque GDZ cognitus erit cum angulo GZD. Et quia angulus ADL notus est propter locum verum planete quem dedit consideratio et propter longitudinem longiorem notam, erit angulus residuus ZDL notus. Est autem proporcio DZ ad ZL nota; utraque enim earum respectu HZ nota est. Quare angulus DZL notus exibit. Superius autem cognitus erat angulus GZD. Relinquetur itaque angulus KZL notus et arcus KL similiter ei subtensus, qui quidem est distantia planete a longitudine propiore media epicicli, cui si semicirculum adieceris, distantiam eius a longitudine longiore conficies.
Habes tandem duas planete a longitudine longiore epicicli media distantias, quas ad se conferas et differentiam earum, si qua sit, agnosce. Que si fuerit equalis motui medio argumenti ad tempus inter considerationes medias per ⟨tabulas⟩ extracto, tabulis ipsis fidem habebis. Si vero non fuerit ei equalis, age ut superius precipitur.
⟨IX.23⟩ 23. Radices mediorum motuum Mercurii ad instans temporis certum constituere.
Medius motus in longitudine sibi radicem accipit Solis. Pro motu autem medio argumenti sive diversitatis, sic agito. Ex una considerationum suprascriptarum aut per te factarum, elicias distantiam planete a longitudine longiore media epicicli. Postea tempori quod est inter considerationem tuam et instans ad quod radicem constituendam voles, motum medium diversitatis per tabulas suas addisce. Quem quidem motum argumenti subtrahe a distantia planete ab auge epicicli quam dedit consideracio, accomodatis integris more solito, si opus fuerit, revolucionibus. Illud quidem facies si instans consideracionis instanti cui radicem elaboras posterius fuerit. Si vero prius fuerit, dicte distantie addas hunc motum medium argumenti, et abiectis integris, si que excreverint, revolucionibus habebis radicem cupitam.
Finis noni.